라틴어 문장 검색

Nonne emori per virtutem praestat quam vitam miseram atque inhonestam, ubi alienae superbiae ludibrio fueris, per dedecus amittere?
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 20장13)
admonebat alium egestatis, alium cupiditatis suae, compluris periculi aut ignominiae, multos victoriae Sullanae, quibus ea praedae fuerat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 21장7)
Nam illa quidem piget dicere, his annis quindecim quam ludibrio fueritis superbiae paucorum, quam foede quamque inulti perierint vestri defensores, ut vobis animus ab ignavia atque socordia corruptus sit, qui ne nunc quidem obnoxiis inimicis exurgitis atque etiam nunc timetis eos, quibus decet terrori esse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장3)
Ita populus ludibrio habitus ex contione discedit;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 34장2)
Sapiens autem ad omnem incursum munitus, intentus, non si paupertas, non si luctus, non si ignominia, non si dolor impetum faciat, pedem referet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 8:7)
" inquit, " non omne tormentum, omne ludibrium iamdudum effugio ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 26:3)
Dolor, egestas, ignominia, carcer, exilium ubique horrenda, cum ad hunc pervenere, mansueta sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 41:4)
In supervacuum praecepta iactavimus, nisi illud praecesserit, qualem de quacumque re habere debeamus opinionem, de paupertate de divitiis, de gloria de ignominia, de patria de exilio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 54:2)
fugat labor, mors, dolor, ignominia, victus adstrictior.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 13:3)
Diuitias putas aurum et argentum, ludibria fortunae, quae interim cum ipsis dominis ueneunt?
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 1:6)
Ad te quoque ignominiae meae pars redundat:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Vir fortis quod uolet praemium optet; si plures erunt, iudicio contendant. Pater et filius fortiter fecerunt. petiit pater a filio sibi cederet; ille non uult. iudicio contendit; uicit patrem. praemio statuas patri petiuit. abdicatur. 6:3)
immo ne possem umquam uictum me obliuisci, ignominiam meam in aes incidisti.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Vir fortis quod uolet praemium optet; si plures erunt, iudicio contendant. Pater et filius fortiter fecerunt. petiit pater a filio sibi cederet; ille non uult. iudicio contendit; uicit patrem. praemio statuas patri petiuit. abdicatur. 18:9)
Coniugibus alienis ne clam quidem sed aperte ludibrio habitis suas aliis permisere.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 60:1)
Et ut in transitu de hac quoque parte dicam, quid sentiam, ne principi quidem satis decorum est donare ignominiae causa.
(세네카, 행복론, Liber II 30:1)
rursus, quae non producunt nec honestiorem faciunt, sed succurrunt infirmitate egestati, ignominiae, tacite danda sunt, ut nota sint solis, quibus prosunt.
(세네카, 행복론, Liber II 34:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION