라틴어 문장 검색

incedebat enim deterrimo cuique licentia impune probra et invidiam in bonos excitandi arrepta imagine Caesaris;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 36장2)
Sed Tiberius, vim principatus sibi firmans, imaginem antiquitatis senatui praebebat postulata provinciarum ad disquisitionem patrum mittendo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 60장1)
viginti clarissimarum familiarum imagines antelatae sunt, Manlii, Quinctii aliaque eiusdem nobilitatis nomina.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 76장4)
funus imaginum pompa maxime inlustre fuit, cum origo Iuliae gentis Aeneas omnesque Albanorum reges et conditor urbis Romulus, post Sabina nobilitas, Attus Clausus ceteraeque Claudiorum effigies longo ordine spectarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 9장5)
an illi quidem septuagesimum ante annum perempti, quo modo imaginibus suis noscuntur, quas ne victor quidem abolevit, sic partem memoriae apud scriptores retinent?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 35장5)
se imaginem veram, caelesti sanguine ortam, intellegere discrimen, suscipere sordis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 52장6)
quid reliquum nisi ut caperent ferrum et, quorum imagines pro vexillis secuti forent, duces imperatoresque deligerent?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 4장11)
nec formam tantum et decora corpora set in his modestam pueritiam, in aliis imagines maiorum incitamentum cupidinis habebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 1장4)
extremo anni mors Aelii Lamiae funere censorio celebrata, qui administrandae Syriae imagine tandem exolutus urbi praefuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 27장2)
verum nocturnae quietis species alteri obiecta, tamquam vidisset Claudium spicea corona evinctum spicis retro conversis, eaque imagine gravitatem annonae praedixisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 4장3)
Manebat nihilo minus quaedam imago rei publicae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 28장1)
aureum Minervae simulacrum in curia et iuxta principis imago statuerentur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 12장2)
effigies Poppaeae proruunt, Octaviae imagines gestant umeris, spargunt floribus foroque ac templis statuunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 61장2)
tum Paetus Lucullos Pompeios et si qua Caesares obtinendae donandaeve Armeniae egerant, Vasaces imaginem retinendi largiendive penes nos, vim penes Parthos memorat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 14장5)
ad quam progressus Tiridates, caesis ex more victimis, sublatum capiti diadema imagini subiecit, magnis apud cunctos animorum motibus, quos augebat insita adhuc oculis exercituum Romanorum caedes aut obsidio:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 29장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION