라틴어 문장 검색

nam etiamsi vir talis, qualem esse oportet studiis moribusque praepositum, modestam habere potest etiam iuventutem, tamen vel infirmitas a robustioribus separanda est, et carendum non solum crimine turpitudinis verum etiam suspicione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 29:2)
quorum invidiam gratia, odium turpitudo, iram offensio iudici facit, si contumax, arrogans, securus sit, quae non ex facto modo dictove aliquo sed vultu, habitu, aspectu moveri solet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 32:2)
habet enim, ut Cicero dicit, sedem in aliqua et turpitudine, quae cum in aliis demonstrantur, urbanitas, cum in ipsos dicentes recidunt, stultitia vocatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 117:1)
Non est res animi iacentis et mollis supra modum frontis, fallitque plerumque, quod probitas vocatur, quae est imbecillitas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 232:2)
nec scripto modo id accidit, sed etiam sensu plerique obscene intelligere, nisi caveris, cupiunt (ut apud Ovidium quaeque latent meliora putat) et ex verbis, quae longissime ab obscenitate absunt, turpitudinis rapere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 110:1)
neque enim is es, Catilina, ut te aut pudor unquam a turpitudine aut metus a periculo aut ratio a furore revocaverit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 216:6)
credibilis erit etiam propria quaedam in illa meretrice turpitudo, quam nunc hic pater ferre non possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 84:2)
hi sunt enim, qui suae imbecillitati sanitatis appellationem, quae est maxime contraria, obtendant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 181:1)
quippe, quas honeste habere licebat, abuti per turpitudinem properabant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 13장4)
Licuit vobis cum summa turpitudine in exsilio aetatem agere, potuistis nonnulli Romae amissis bonis alienas opes exspectare:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 58장18)
Ego certe confitebor inbecillitatem meam:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 1:3)
Quod aegris evenit, quos longa inbecillitas usque eo adfecit, ut nusquam sine offensa proferantur, hoc accidit nobis, quorum animi ex longo morbo reficiuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 1:7)
Postea videbimus, utrum ista suis viribus valeant an inbecillitate nostra.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 5:8)
ita in senili corpore aliquatenus inbecillitas sustineri et fulciri potest.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 2:2)
Nam illi quoque obliti et suarum virium et inbecillitatis alienae sic excandescunt, sic saeviunt, quasi iniuriam acceperint, a cuius rei periculo illos fortunae suae magnitudo tutissimos praestat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 20:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION