라틴어 문장 검색

Ita promissis simul ac minis temptabantur, ut bello impares, in pace nihil amissuri;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 75장1)
peditum equitumque copiis Suetonius Paulinus, Marius Celsus, Annius Gallus rectores destinati, sed plurima fides Licinio Proculo praetorii praefecto.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 87장5)
Vitelliani, quibus minor peditum vis, in equite robur, Alpinos proximis iugis, cohortis densis ordinibus post equitem locant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 14장7)
maternum genus impar nec tamen indecorum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 50장2)
iam pridem attritis Italiae rebus tantum peditum equitumque, vis damnaque et iniuriae aegre tolerabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 56장8)
brevi auditu quamvis magna transibat, impar curis gravioribus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 59장4)
namque omnis exercitus flammaverat adrogantia venientium a Vitellio militum, quod truces corpore, horridi sermone ceteros ut imparis inridebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 74장8)
tantum simul peditum equitumque et aemulantium inter se regum paratus speciem fortunae principalis effecerant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 81장9)
quattuor legionum aquilae per frontem totidemque circa e legionibus aliis vexilla, mox duodecim alarum signa et post peditum ordines eques;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 89장2)
simul odiorum invidiaeque erga Fabium Valentem admonebatur ut impar apud Vitellium gratiam virisque apud novum principem pararet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 99장10)
adventu demum peditum equitumque pravitas consilii patuit, quia nec vadere per hostis tam parva manu poterat, etiam si fidissima foret, nec integram fidem attulerant;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 41장5)
quod discordis dispersasque Vitellii legiones equestri procella, mox peditum vi per diem noctemque fudisset, id pulcherrimum et sui operis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 53장6)
trepidus ad haec Vitellius pauca purgandi sui causa respondit, culpam in militem conferens, cuius nimio ardori imparem esse modestiam suam;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 70장14)
duces partium accendendo civili bello acres, temperandae victoriae impares, quippe inter turbas et discordias pessimo cuique plurima vis, pax et quies bonis artibus indigent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 1장11)
at sibi robur peditum equitumque, consanguineos Germanos, Gallias idem cupientis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 14장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION