라틴어 문장 검색

quod illos dicimus voluisse facere, id nos priores facere occupabimus?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 27:3)
'Occupabimus certe;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 28:3)
Sed videlicet Tiro animum non advertit non esse in omnibus rebus cavendis eandem causam, neque humanae vitae negotia et actiones et vel occupandi vel differendi vel etiam ulciscendi vel cavendi similia esse pugnae gladiatoriae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 31:1)
Nam gladiatori composito ad pugnandum pugnae haec proposita sors est, aut occidere, si occupaverit, aut occumbere, si cessaverit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 32:1)
TELORUM, iaculorum gladiorumque vocabula quae in historiis veteribus scripta sunt, item navigiorum genera et nomina, libitum forte nobis est sedentibus in reda conquirere, ne quid malarum ineptiarum vacantem stupentemque animum occuparet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXV 2:1)
legisse, retas vocari arbores quae aut ripis fluminum eminerent aut in alveis eorum extarent, appellatasque esse a retibus, quod praetereuntes naves inpedirent et quasi inretirent;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVII 5:2)
Ipsius quoque infantis adfectio animi, amoris, consuetudinis in ea sola unde alitur occupatur, et proinde, ut in expositis usu venit, matris quae genuit neque sensum ullum neque desiderium capit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 24:1)
Cum dies, inquit, "ita praefinita est, ut iudex ' intra Kalendas' pronuntiet, occupavit iam haec omnes opinio, non esse dubium quin ante Kalendas iure pronuntietur, et id tantum ambigi video quod tu quaeris, an Kalendis quoque iure pronuntietur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 7:2)
Nos una aestate in Asia et Graecia gesta litteris idcirco continentia mandavimus, ne vellicatim aut saltuatim scribendo lectorum animos impediremus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XV 3:4)
Indistincta namque et confusa fient quae legero, et tuam quoque impedient intentionem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXXI 6:2)
Nos ergo familiares eius circumfusi undique eum prosequebamur domum, cum inde subeuntes montem Cispium conspicimus insulam quandam occupatam igni multis arduisque tabulatis editam et propinqua iam omnia flagrare vasto incendio.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, I 3:1)
Propterea centuriata in campo Martio haberi exercitumque imperari praesidii causa solitum, quoniam populus esset in suffragiis ferendis occupatus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXVII 6:4)
Eo facto Psyllos ad unum omnis interisse, itaque eorum fines a Nasamonibus occupatos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XI 9:1)
Neque multo postea Eudoxus astrologus in terra Graecia nobilitatus est Lacedaemoniique ab Atheniensibus apud Corinthun superati duce Phormione, et M. Manlius Romae, qui Gallos in obsidione Capitolii obrepentes per ardua depulerat, convictus est consilium de regno occupando inisse, capitis e saxo Tarpeio, ut M. Varro ait, praeceps datus, ut Cornelius autem Nepos scriptum reliquit, verberando necatus est;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 23:1)
Quaeri, inquam, ista omnia et enucleari et extundi ab hominibus negotiosis in civitate tam occupata non queunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION