라틴어 문장 검색

Cum victoria posset uti, frui maluit, relictaque Roma Campaniam Tarentumque perrexit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 21:1)
Graeciae vero veterem statum reddidit, ut legibus viveret suis et avita libertate frueretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MACEDONICUM PRIMUM 13:1)
Et iterum ite- rumque praeconem repetere vocem illam iubebant, qua libertas Achaiae pronuntiabatur, nec aliter illa consulari sententia quam modulatissimo aliquo tibiarum aut fidium cantu fruebantur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MACEDONICUM PRIMUM 15:1)
diadema deerat, ut regina rex et ipse frueretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM ANTONIO ET CLEOPATRA 3:3)
omnis enim per se divum natura necessest immortali aevo summa cum pace fruatur semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 1:13)
nonne videre nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur iucundo sensu cura semota metuque?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 1:7)
omnis enim per se divom natura necessest inmortali aevo summa cum pace fruatur semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 14:18)
igitur parvissima corpora pro quam et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 5:8)
Denique corporis atque animi vivata potestas inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 14:2)
nec miser inpendens magnum timet aëre saxum Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 26:2)
usque adeo taetra nimborum nocte coorta inpendent atrae Formidinis ora superne;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 6:14)
etenim potiundi tempore in ipso fluctuat incertis erroribus ardor amantum nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 35:3)
ex hominis vero facie pulchroque colore nil datur in corpus praeter simulacra fruendum tenvia;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 35:11)
denique cum membris conlatis flore fruuntur aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus atque in eost Venus ut muliebria conserat arva, adfigunt avide corpus iunguntque salivas oris et inspirant pressantes dentibus ora, ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt nec penetrare et abire in corpus corpore toto;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 35:14)
conciliabat enim vel mutua quamque cupido vel violenta viri vis atque inpensa libido vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 33:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION