라틴어 문장 검색

aptior etiam Palicanus auribus imperitorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 62장 3:5)
P. Murena mediocri ingenio, sed magno studio rerum veterum, litterarum et studiosus et non imperitus, multae industriae et magni laboris fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 67장 2:1)
Decet hoc nescio quo modo ilium, nec Epicuro, qui id reprehendit, assentior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 85장 1:10)
quia primum, inquit, ita laudavisti quosdam oratores ut imperitos posses in errorem inducere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 85장 2:1)
Si ut illius aetatis principem, adsentior - sic enim accepimus - ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 86장 1:2)
Probas Lepidi orationes, Paulum hic tibi adsentior, modo ita laudes ut antiquas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 86장 1:4)
Dico idem de Gracchis, etsi de eis ea sunt a te dicta, quibus ego adsentior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 86장 2:3)
De horum laudibus tibi prorsus adsentior, sed tamen non isto modo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 86장 2:6)
quorum auctoritate multi non solum improbi, verum etiam inperiti, si in hunc animadvertissem, crudeliter et regie factum esse dicerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 30:3)
Quare si quem vestrum forte commovet hoc, quod auditum est, lenonem quendam Lentuli concursare circum tabernas, pretio sperare sollicitari posse animos egentium atque imperitorum, est id quidem coeptum atque temptatum, sed nulli sunt inventi tam aut fortuna miseri aut voluntate perditi, qui non illum ipsum sellae atque operis et quaestus cotidiani locum, qui non cubile ac lectulum suum, qui denique non cursum hunc otiosum vitae suae salvum esse velint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 17:1)
Hic primum si mihi libeat adsentiri Epicuro et negare omnem enuntiationem aut veram esse aut falsam, eam plagam potius accipiam quam fato omnia fieri conprobem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 32:4)
Neque enim Chrysippus, concedens adsensionis proximam et continentem causam esse in viso positam, [neque] eam causam esse ad adsentiendum necessariam concedet, ut, si omnia fato fiant, omnia causis fiant antecedentibus et necessariis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 64:3)
quibus ego assentior, dum modo de isdem rebus ne Graecos quidem legendos putent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 11:4)
Prorsus, inquit, assentior;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 36:2)
Certe, inquam, pertinax non ero tibique, si mihi probabis ea, quae dices, libenter assentiar.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 37:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION