라틴어 문장 검색

Sed quae sint magistrorum munia quaeque bubulcorum, suo loco repetam;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 9장 2:3)
At e contrario seu sponte seu quolibet casu derelictahumus, cum est repetita cultu, magno faenore cessatorumcolono respondet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 1장 3:3)
Plurimos antiquorum, qui de rusticis rebus scripserunt, memoria repeto quasi confessa nec dubia signa pinguis ac frumentorum fertilis agri prodidisse dulcedinem soli propriam, herbarum et arborum proventum, colorem nigrum vel cinereum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 14:2)
Si tamen nullum genus stercoris suppetet, multum proderit fecisse quod Marcum Columellam patruum meum, doctissimum et diligentissimum agricolam, saepe numero usurpasse memoria repeto, ut sabulosis locis cretam ingereret, cretosis ac nimium densis sabulum, atque ita non solum segetes laetas excitaret verum etiam pulcherrimas vineas efficeret.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 15장 4:1)
quo magis nobis ex alto repetita compluribus exemplis firmanda ratio est, quae desidia nec minus imprudentia colonorum damnata, et velut ignorantiae tenebris occaecata luce veritatis caruit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 7장 3:1)
Sed iam prioris libri disputatio repetit a nobis promissum sequentis exordium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 2장 3:2)
neque enim uno sed saepius repetito ictu res transigitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 21:7)
Tempus autem pampinationis antequam florem vitis ostendat, maxime est eligendum, sed et postea licet eandem repetere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 28장 1:1)
nam bis ferro repetenda est veris principio, ut incitetur eius proceritas.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 33장 5:3)
Sed ut singula earum quae proposui vinearum genera persequar, praedictum ordinem repetam.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 1:1)
Itaque supervacuum est hoc loco repetere traditam rationem terebrationis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 12:2)
traxisse creditur, quod olim Graeci tauros italos vocabant,et in ea urbe, cuius moenibus condendis mas et femina boves aratro terminum signaverunt, vel, ut antiquiora repetam,quod item Atticis Athenis Cereris et Triptolemi fertur minister:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 머리말 8:2)
Nam id quoque semper crepusculo fieri debet, ut ad sonum buccinae pecus, si quod in silvis substiterit, saepta repetere consuescat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 23장 3:1)
Haec ergo et reliqua, ne nunc eadem repetamus, quae superiore exordio percensuimus, observare debemus si universae laborabunt:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 4:2)
eaque vel pavida cum repetierit alvum maternam, et in eius aditu glomerata pependerit, vel statim se ad proximam frondem contulerit, protinus custos novum loculamentum in hoc praeparatum perlinat intrinsecus praedictis herbis:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 12장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION