라틴어 문장 검색

utque etiam similia quandoque ausuros perpetuo coerceret, uetuit inter cetera de eadem re pluribus legibus agi quaeriue de cuiusquam defunctorum statu ultra certos annos.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 8장 5:3)
magistratibus quoque urbicis prouinciarumque praesidibus coercendis tantum curae adhibuit, ut neque modestiores umquam neque iustiores extiterint;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 8장 2:2)
incesta Vestalium uirginum, a patre quoque suo et fratre neglecta, uarie ac seuere coercuit, priora capitali supplicio, posteriora more ueteri.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 8장 3:7)
Notabile erat iugum adstrictum compluribus nodis in semetipsos inplicatis et celantibus nexus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 1장 16:1)
simul erant emissa in hostem, concurrentia inplicabantur levique et vano ictu pauca in hostem, plura in humum innoxia cadebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 11장 5:2)
Namque ad inplicanda navigia, quae muros subibant, validos asseres funibus inligaverant, ut, cum tormento asseres promovissent, subito laxatis funibus inicerent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 3장 28:2)
"Inplicatos ergo spoliis nostris trucidabimus, eademque res et causa erit victoriae et fructus."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 14장 10:26)
Eques pedesque confusi sine duce, armatis inermes, integris debiles inplicabantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 16장 13:4)
Euphrates interfluit magnaeque molis crepidinibus coercetur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 32:2)
Ad hoc arborum rami alius alio inplicati et cohaerentes ut perpetuam obiecerant saepem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 4장 26:1)
Per CCC stadia conditus labitur rursusque velut ex alio fonte conceptue editur et novum alveum intendit priore sui parte spatiosior - quippe in latitudinem x et trium stadiorum diffunditur - rursusque angustioribus coercitus ripis iter cogit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 4장 8:2)
Crebri namque nodi duraverant stipites, et in se inplicati arborum rami suspensis circulis similes lento vimine frustrabantur ictus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 5장 18:2)
At illi, defectionis, ad quam coercendam evocabantur, auctores, vulgaverant fama Bactrianos equites a rege omnes, ut occiderentur, accersi, idque imperatum ipsis non sustinuisse tamen exequi, ne inexpiabile in populares facinus admitterent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 6장 18:1)
Ad quos coercendos Attinas, regionis eius praefectus, CCC equites insidiarum, quae parabantur, ignarus eduxit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 1장 3:2)
Aegre ergo coercitis rursus Hermolaus:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 7장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION