라틴어 문장 검색

Ubi incidit, locus aperiendus, dens eximendus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 13장20)
Quod si puer est, cui id incidit, specillum lana involutum in medicamentum demittendum est, et super ulcus tenendum, ne per inprudentiam adurentia devoret.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 15장14)
idque etiam in ore volvae feminarum incidere consuevit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장147)
Ergo priusquam indurescant, cutem incidere et cucurbitulam adcommodare oportet, quae quicquid illuc malae corruptaeque materiae coiit, extrahat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장5)
Ergo sive id incidit sive iam durities est, in hac auxilii nihil est, sed, ut alias (V.28.11B, C) scripsi, vel avertenda concurrens eo materia vel digerenda vel ad maturitatem perducenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장17)
— Igitur si sub cute transversa fistula est, demitti specillum debet, supraque ea incidi.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장3)
quod ubi incidit, eo loco costa ab utraque parte praecidenda et eximenda est, ne quid intus corruptum relinquatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장11)
In has demisso specillo ad ultimum eius caput incidi cutis debet, dein novo foramine specillum educi lino sequente, quod in aliam eius partem ob id ipsum perforatam coniectum sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장31)
Sic enim id paulatim cutem, quae supra fistulam est, incidit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장37)
simulque et id sanescit, quod a lino relictum est et id, quod ab eo mordetur, inciditur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장38)
nam contra mucronem caro inciditur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장6)
Si forte id incidit, eorum aliquid inponendum est, quae puri movendo sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장12)
Alia, in quibus eligere tempus non licet, sed utendum est eo, quod incidit, sicut in vulneribus in fistulis;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장54)
Haec fere circa oculum in angulis palpebrisque incidere consuerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장160)
6.35) feci mentionem quia cum recens incidit, medicamentis quoque saepe discutitur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장177)

SEARCH

MENU NAVIGATION