라틴어 문장 검색

tum eadem medicamenta erunt conjicienda, donec omnis dolor finiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 34:4)
at si durae sunt, acetum et cum eo nitri paulum conjiciendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 22:2)
Quod si simul et sonus est, et inflammatio, laureum oleum conjecisse abunde est, aut id, quod ex amaris nucibus exprimitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 29:1)
Si non est sequutus, aliudve animal est, specillum lana involutum in resinam quam glutinosissimam, maximeque terebinthinam demittendum, idque in aurem conjiciendum, ibique vertendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 31:4)
tum in narem ipsam mel cum exiguo modo resinae terebinthinae conjiciatur, quod specillo quoque involuto lana fit;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VIII De narium morbis. 3:5)
Quod si dolor eximi eum cogit, et piperis semen cortice liberatum, et eodem modo bacca hederae conjecta in id foramen dentem findit, isque per testas excidit:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IX De dentium dolore. 6:1)
Sed agrestium experimento cognitum est, quum dens dolet, herbam mentastrum cum suis radicibus evelli debere, et in pelvem conjici, supraque aquam infundi, collocarique juxta sedentem hominem undique veste contectum;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IX De dentium dolore. 7:1)
Si pure substante non rumpuntur hi tumores, incidendi sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, X De tonsillarum inflammatione. 3:8)
idque subcrudum incidendum, ne, si diutius ibi pus permanserit, os laedat.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XIII De parulidibus et ulceribus gingivarum. 2:7)
Quidam etiam in acris aceti heminam frictum salem conjiciunt, donec tabescere desinat;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XV De cancro oris. 2:3)
quae si cutem occupavit, protinus specillum subjiciendum, eaque incidenda est;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 16:5)
quumque subjectus est, ansis ad ventrem datis, a posteriore parte in eas adductae fasciae conjiciuntur, atque, ubi sunt, dexterior sinistra, sinisterior dextra procedit, circumdataeque circa alvum inter se novissime deligantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 26:14)
Luxata igitur in quacumque parte corporis sunt, quam primum sic curari debent, ut, qua dolor est,ea scalpello cutis crebro incidatur, detergeaturque eodem averso profluens sanguis.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, I De luxatis.1)
interdum etiam duabus, aut tribus lineis incidendi sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, II De his, quae per se intumescunt, quomodo incidenda, et curanda sint. 5:6)
et id, quod ab eo mordetur, inciditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IV De fistulis. 11:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION