라틴어 문장 검색

Calciamentis quoque humilioribus pro tempore utendum, ne vinctura talum ipsum laedat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 22장9)
Ergo necessarium esse incidere corpora mortuorum, eorumque uiscera atque intestina scrutari;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 23:2)
isque, si ieiuno caput laeditur, adsumendus etiam medio die est;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 4장 4:2)
si non laeditur, semel potius.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 4장 4:3)
cruditas enim id maxime laedit, et quotiens offensum corpus est, uitiosa pars maxime sentit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 9장 2:4)
si uero aut mens laesa est, aut neruorum facta resolutio, medicinae locus non est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 29:3)
Neque solum haec consideranda sunt, sed etiam morbi genus quod sit, utrum superans an deficiens materia laeserit, corruptum corpus sit an integrum.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 5:6)
Neque ignoro quosdam dicere quam longissime sanguinem inde, ubi laedit, esse mittendum:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 13:1)
At si timide scalpellus demittitur, summam cutem lacerat neque uenam incidit:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 16:2)
Incidenda ad medium uena est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 16:5)
Ergo ubi materia, quae intus est, laedit, illo modo, ubi inflatio, hoc inponi solet.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 11장 3:2)
Idque ipsum testimonium est etiam scalpello sanguinem, ubi membro succurritur, ab ea potissimum parte, quae iam laesa est, esse mittendum, quod nemo cucurbitulam diuersae parti inponit, nisi cum profusionem sanguinis eo auertit, sed ei ipsi, quae dolet quaeque liberanda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 11장 4:1)
Sed medicamenta stomachum fere laedunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 12장 2:1)
Idque, quod infunditur, neque frigidum esse oportet neque calidum, ne alterutro modo laedat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 12장 8:4)
deinde eam materiem, quae laedere uidebatur, ducendo saepius aluum subtrahebant.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION