라틴어 문장 검색

in quem autem metus, in eundem formido timiditas pavor ignavia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 52:3)
iam undique silvae et solitudo ipsumque illud silentium quod venationi datur, magna cogitationis incitamenta sunt.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 6 2:3)
Ille agrestium trepidatione ignes relictos desertasque villas per solitudinem ardere in remedium formidinis dictitabat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 13:2)
Multa ibi miranda, multas formidines patimur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 8:2)
vigiliam morbus et crescente formidine mors sequebatur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 6:2)
dum nova lanugo est, pavidos formidine cervos terret, et est illi praeda benigna lepus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권92)
medio est altissima caelo, unde mare et terras ipsi mihi saepe videre fit timor, et pavida trepidat formidine pectus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 8:14)
Hunc puer ut nigri madidum sudore veneni vulnera curvata minitantem cuspide vidit, mentis inops gelida formidine lora remisit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 17:3)
Nunc quoque, ut attonitos formidine terreat hostes, pectore in adverso, quos fecit, sustinet angues."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 78:9)
Apulus has illa pastor regione fugatas terruit et primo subita formidine movit, mox, ubi mens rediit et contempsere sequentem, ad numerum motis pedibus duxere choreas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 60:4)
O genus attonitum gelidae formidine mortis, quid Styga, quid manes et nomina vana timetis, materiem vatum, falsique pericula mundi?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 16:1)
tunc quoque, cum pax est, trepidant formidine belli, nec quisquam presso vomere sulcat humum, aut videt aut metuit locus hic, quem non videt, hostem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1030)
Unitas inter eos intellegi posset tantum uti unitas innixa in utilitatem, in compositionem lucri, in formidinem, sed non in donum una simul vivendi, non in laetitiam quam suscitare potest sola alterius praesentia.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 99:7)
in unum congregaremur tantum ob formidinem, et stabilitas minis vexaretur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 107:4)
si verum quaeris, Triviae sub nomine daemon tartareus colitur, qui te modo raptat ad aethram sidereoque deum venerandum suadet in astro, per silvas modo mortiferi discurrere mundi erroresque sequi subigit nemorumque putare esse deam, quae corda hominum pavitantia figat quaeque feras perimat letali vulnere mentes, depressos modo subter humum formidine sensus obruit, inplorent ut numina lucis egena seque potestati committant noctis opertae.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권112)

SEARCH

MENU NAVIGATION