라틴어 문장 검색

nam castum esse decet pium poetam ipsum, versiculos nihil necesse est, qui tum denique habent salem ac leporem, si sunt molliculi ac parum pudici et quod pruriat incitare possunt, non dico pueris, sed his pilosis, qui duros nequeunt movere lumbos.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 162)
nunc audax cave sis, precesque nostras, oramus, cave despuas, ocelle, ne poenas Nemesis reposcat a te.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 505)
alios age incitatos, alios age rabidos.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 63 1:2)
ferus ipse sese adhortans rabidum incitat animo, vadit, fremit, refringit virgulta pede vago.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6333)
hic, qualis flatu placidum mare matutino horrificans Zephyrus proclivas incitat undas aurora exoriente vagi sub limina solis, quae tarde primum clementi flamine pulsae procedunt, leviterque sonant plangore cachinni, post vento crescente magis magis increbescunt purpureaque procul nantes ab luce refulgent, sic tum vestibuli linquentes regia tecta ad se quisque vago passim pede discedebant.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 10:2)
Duces audaces, hostilitatis initio, sese insigniverant, deductoresque sibi adeo obnoxios fecerant, ut a praefectis, nisi suo ipsorum electu constituti fuerint, dirigi nolebant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.33)
" Haecce expositio audax et perspicua, sexto Julii die, Christi anno millessimo septingentesimo septuagesimo quinto, Philadelphiae data, et a Joanne Hancockio, et Carolo Thomson, subscripta.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.48)
Amor patriae ordines omnes, cujusque aetatis homines incitavit:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.51)
Senatus ille audax, mensis Quintilis die quarto, anno millesimo septingentesimo septuagesimo sexto ab Christo nato, colonias foederatas Americanas, LIBERAS, SUPREMAS, SUISQUE VIRIBUS INNITENTES ESSE decrevit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.46)
Dux Carletonius, contra, adeo oppidum munierat, ut cives ad fortissime resistendum, omniaque extrema patiendum, incitaret.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.50)
Ducis precibus et exemplo tandem incitati, et pudore revocati, restiterunt, telaque in hostes invicem vertere, et pugna eos lacessere coeperunt Americani.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.50)
Ejus, porro, vita, juvenes Americanos ad facinora praeclara incitare debet:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUARTUM.25)
Britannos, enim, Indos ad bellum Americanis inferendum impellere, nautasque Americanos vi capere, Turcasque in cives foederatarum civitatum incitare, a plerisque, pro certo, creditum.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.22)
Hi animorum motus, tempestatesque tantae, Washingtonium incitare ad cogitationem majorem, non vero ad consilii aut sententiae mutationem compellere aut adigere quivere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.41)
Audaces, porro, nautae, qui regiones incognitas invenere, in ultimis orbis terrarum angulis Washingtonii nomen praedicabant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.49)

SEARCH

MENU NAVIGATION