라틴어 문장 검색

idem metus Sestum incolentes aliasque Chersonesi urbes in deditionem dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 476:3)
cum revocati - secundo quoque concilio tacuissent, uno die muris omnium dirutis, ad eos qui nondum parebant profectus, ut in quamque regionem venerat, omnes qui circa incolebant populos in deditionem accepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 206:1)
inde principio veris, Antiocho filio misso in Syriam ad custodiam ultimarum partium regni, ne quid absente se ab tergo moveretur, ipse cum omnibus terrestribus copiis ad Pisidas, qui circa Sidam incolunt, oppugnandos est profectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 145:1)
iam primum Aetolos, qui umbilicum Graeciae incolerent, in armis eum inventurum, antesignanos ad asperrima quaeque belli paratos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 202:1)
Menippus post eum intromissus optimum fuisse omnibus, qui Graeciam Asiamque incolerent, ait, integris rebus Philippi potuisse intervenire Antiochum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 377:2)
Massilienses, quos, si natura insita velut ingenio terrae vinci posset, iam pridem efferassent tot indomitae circumfusae gentes, in eo honore, in ea merito dignitate audimus apud vos esse, ac si medium umbilicum Graeciae incolerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 652:1)
tamen tantum terroris omnibus quae cis Taurum incolunt gentibus iniecerunt, ut quas adissent quasque non adissent, pariter ultimae propinquis, imperio parerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 195:1)
tum quoque, pulso Antiocho, magnam spem habuerunt, quia procul mari incolerent, Romanum exercitum ad se non perventurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 200:2)
Manlium consulem primum, dein pro consule, hibernantem in Asia, legationes undique ex omnibus civitatibus gentibusque, quae cis Taurum montem incolunt, conveniebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 438:2)
non sum postulaturus a vobis, patres conscripti, ut quae communiter de immanitate gentis Gallorum, de infestissimo odio in nomen Romanum scitis, ea de illis quoque qui Asiam incolunt existimetis Gallis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 595:1)
Manlius Volso de Gallis qui Asiam incolunt triumphavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 64:2)
Fulvius secunda et quarta legione adortus a Pisis Apuanos Ligures, qui eorum circa Macram fluvium incolebant, in deditionem acceptos, ad septem milia hominum, in naves impositos praeter oram Etrusci maris Neapolim transmisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 488:1)
Tripolim vocant incolentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 575:1)
benigne his appellatis, haud dubius Perrhaebos quoque idem facturos, . . . . urbem nihil cunctatis, qui incolebant, primo adventu recipit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 576:1)
omniaque iis sua concessit, ut opinione clementiae eos, qui Carnuntem, munitam urbem, incolebant, adliceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION