라틴어 문장 검색

C. Claudi sententia consules armabat in tribunos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 68:2)
in eum milites carmina incondita aequantes eum Romulo canere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 213:2)
utraque acies armatur igni.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 363:3)
itaque cum ex senatus consulto urbem ovans introiret, alternis inconditi versus militari licentia iactati, quibus consul increpitus, Meneni celebre nomen laudibus fuit, cum ad omnem mentionem tribuni favor circumstantis populi plausuque et adsensu cum vocibus militum certaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 587:2)
satis esse si occasione ulciscendi laesos arment.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 136:3)
dictator reciperata ex hostibus patria triumphans in urbem redit, interque iocos militares, quos inconditos iaciunt, Romulus ac parens patriae conditorque alter urbis haud vanis laudibus appellabatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 526:1)
itaque, ut decet certae spei plenos et cum imparibus manus conserturos, pilis ante pedes positis gladiis tantum dextras armemus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 129:2)
legum quoque latores adversus tantum apparatum adversariorum et ipsi causam plebis ingentibus animis armant concilioque plebis indicto tribus ad suffragium vocant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 400:2)
imitari deinde eos iuventus, simul inconditis inter se iocularia fundentes versibus, coepere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 15:1)
armant inde iuvenem aequales;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 89:1)
inter carminum prope in modum incondita quaedam militariter ioculantes Torquati cognomen auditum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 97:1)
consules ambo de Samnitibus triumpharunt sequente Decio insigni cum laude donisque, cum incondito militari ioco haud minus tribuni celebre nomen quam consulum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 433:1)
interea consules exercitum scribere, armare, educere placet, nec prius ingredi hostium fines, quam omnia iusta in deditionem nostram perfecta erunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 111:1)
et forsitan, cum et foederibus vetustis iuncta res Punica Romanae esset et timor par adversus communem hostem duas potentissimas armis virisque urbes armaret, simul Punico Romanoque obrutus bello esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 284:2)
Romanus contra nunc tela, nunc saxa, quibus eos adfatim locus ipse armabat, ingerere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 502:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION