라틴어 문장 검색

arguentibusque eos Tusculanis et Gabinis et Labicanis, quorum in fines incursatum erat, ita placide ab senatu responsum est ut minus credi de criminibus, quia nollent ea vera esse, appareret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 230:2)
Veliterni coloni gestientes otio, quod nullus exercitus Romanus esset, et agrum Romanum aliquotiens incursavere et Tusculum oppugnare adorti sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 373:2)
in caput consilii, in ducem incurrere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 436:3)
eques luce demum ausus incursare in hostem, carpendo novissimos premendoque iniquis ad transitum locis, agmen detinuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 539:1)
hinc Saticulani magno cum tumultu patefactis repente portis in stationes hostium incurrerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 303:3)
M. Valerius a dextro, P. Decius ab laevo cornu, ambo consulares, ad equites in cornibus positos evehuntur adhortatique eos ut partem secum capesserent decoris in transversa latera hostium incurrunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 571:1)
non tamquam in viros aut armatos incurrunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 598:1)
dein, postquam nec clamor hostium nec impetus nec tela missa eandem vim habere visa, praefectis equitum iussis ad latus Samnitium circumducere alas, ut signo dato in transversos quanto maximo possent impetu incurrerent, sensim suos signa inferre iussit et commovere hostem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 414:2)
levi quoque armaturae hostium incurrere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 203:2)
sed exorti repente insidiatores eum tumultum terroremque in latera utrimque ab tergoque incursantes fecerunt ut nec animus ad pugnam neque ad fugam spes cuiquam superesset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 352:1)
tamen, quia omnia circa hostium plena erant, agmenque Romanum inpune incursatum ab equitibus hostium fuerat et ad duo milia aut moratorum aut palantium per agros interfecta,cessere inde Romani propius pacata loca et ad montem Victoriae castra communivere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 527:2)
ante noctem adsecuti Numidae, nunc ab tergo, nunc in latera incursantes, consistere coegerunt ac tutari agmen;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 511:2)
inde verso repente in iram luctu discurrunt ad arma ac velut accensi rabie discurrunt ad portas et in hostem neglegenter atque incomposite venientem incurrunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 541:1)
pedestris inde acies ex equitatu repente in hostium equites incurrit, iaculaque cum impetu alia super alia emittunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 52:1)
incurrere ea gens in Macedoniam solita erat, ubi regem occupatum externo bello ac sine praesidio esse regnum sensisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 357:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION