라틴어 문장 검색

Vincula vero, et ea sempiterna, certe ad singularem poenam nefarii sceleris inventa sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 7:6)
Bona praeterea publicari iubet, vitam solam relinquit nefariis hominibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 8:6)
quod quamquam Aristippi est a Cyrenaicisque melius liberiusque defenditur, tamen eius modi esse iudico, ut nihil homine videatur indignius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 30:3)
quam ob rem dissentientium inter se reprehensiones non sunt vituperandae, maledicta, contumeliae, tum iracundiae, contentiones concertationesque in disputando pertinaces indignae philosophia mihi videri solent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 35:4)
nihilne est in his rebus, quod dignum libero aut indignum esse ducamus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 64:4)
quid est enim temeritate turpius aut quid tam temerarium tamque indignum sapientis gravitate atque constantia quam aut falsum sentire aut quod non satis explorate perceptum sit et cognitum sine ulla dubitatione defendere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 1:3)
parumne ratiocinari videtur et sibi ipsa nefariam pestem machinari?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 66:2)
Medea modo et Atreus commemorabatur a nobis, heroicae personae inita subductaque ratione nefaria scelera meditantes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 72:5)
Rectum est autem etiam in illis contentionibus, quae cum inimicissimis fiunt, etiamsi nobis indigna audiamus, tamen gravitatem retinere, iracundiam pellere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 176:2)
cum autem dominatu unius omnia tenerentur neque esset usquam consilio aut auctoritati locus, socios denique tuendae rei publicae, summos viros, amisissem, nec me angoribus dedidi, quibus essem confectus, nisi iis restitissem, nec rursum indignis homine docto voluptatibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 3:3)
Nec tamen, ut hoc fugiendum est, item est habendum religioni nocentem aliquando, modo ne nefarium impiumque, defendere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 67:4)
quam quidem ante hanc confusionem temporum in possessione sua principes retinuerunt, nunc, ut honores, ut omnes dignitatis gradus, sic huius scientiae splendor deletus est, idque eo indignius, quod eo tempore hoc contigit, cum is esset, qui omnes superiores, quibus honore par esset, scientia facile vicisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 87:4)
Habere enim quaestui rem publicam non modo turpe est, sed sceleratum etiam et nefarium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 102:2)
qui partim omnino motus negant in animis ullos esse debere, quique eos in iudicum mentibus concitent, scelus eos nefarium facere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 220:3)
ac, si illae seditiones saluti huic civitati fuissent, non continuo, si quis motus populi factus esset, id C. Norbano in nefario crimine atque in fraude capitali esse ponendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 199:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION