라틴어 문장 검색

scelestum, di immortales!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 13장 3:3)
quod tametsi miserum et indignum est, feret tamen aequo animo, iudices, si per vos vitam et famam potest obtinere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 17장 1:5)
aliter causam agi atque ille existimaret, aperiri bonorum emptionem, vexari pessime societatem, gratiam potentiamque eius neglegi, iudices diligenter attendere, populo rem indignam videri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 22장 1:8)
quae nisi multa et manifesta sunt, profecto res tam scelesta, tam atrox, tam nefaria credi non potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 22장 3:5)
portentum atque monstrum certissimum est esse aliquem humana specie et figura qui tantum immanitate bestias vicerit ut, propter quos hanc suavissimam lucem aspexerit, eos indignissime luce privarit, cum etiam feras inter sese partus atque educatio et natura ipsa conciliet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 22장 4:4)
omnia, iudices, in hac causa sunt misera atque indigna;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 28장 3:5)
'Eine qui postulabant indigni erant qui impetrarent, an is te non commovebat pro quo postulabant, an res ipsa tibi iniqua videbatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 41장 1:5)
atque hoc non ita quaeram, iudices, ut id dicam esse indignum, hominis innocentis bona venisse - si enim haec audientur ac libere dicentur, non fuit tantus homo Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 43장 2:3)
facile egestatem suam Sc laturum putat, si hac indigna suspicione et ficto crimine liberatus sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 44장 2:8)
quae enim mihi ipsi indigna et intolerabilia videntur quaeque ad omnis, nisi providemus, arbitror pertinere, ea pro me ipso ex animi mei sensu ac dolore pronuntio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 44장 3:3)
neque me hercules hoc indigne fero, quod verear ne quid possit, verum quod ausus est, quod speravit sese apud talis viros aliquid ad perniciem posse innocentis, id ipsum queror.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 48장 3:4)
Roscius horum nihil indignum putat, neminem accusat, nihil de suo patrimonio queritur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 49장 2:3)
si hac indigna suspicione careat, animo aequo se carere suis omnibus commodis dicit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 49장 3:1)
Nisi hoc indignum putas, quod vestitum sedere in iudicio vides quem tu e patrimonio tamquam e naufragio nudum expulisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 50장 3:2)
an, quod diligenter defenditur, id tibi indignum facinus videtur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 51장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION