라틴어 문장 검색

quod si statim congrediantur, nullas esse Ceriali nisi e reliquiis Germanici exercitus legiones, foederibus Galliarum obstrictas.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 76장10)
comitabantur viginti sociae cohortes, octo equitum alae, simul Agrippa Sohaemusque reges et auxilia regis Antiochi validaque et solito inter accolas odio infensa Iudaeis Arabum manus, multi quos urbe atque Italia sua quemque spes acciverat occupandi principem adhuc vacuum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 1장5)
hinc praevectus ad Germanicum exercitum manus tendebat, ut suam ripam, sua castra sanguine hostium reciperarent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 16장12)
quin et diruit molem a Druso Germanico factam Rhenumque prono alveo in Galliam ruentem, disiectis quae morabantur, effudit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 19장5)
nec sisti poterant interfecto fortissimo quoque, in quis Briganticus praefectus alae ceciderat, quem fidum Romanis et Civili avunculo infensum diximus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 21장3)
tunc infensos Batavis deos, cum obsiderentur legiones, interficerentur legati, bellum uni necessarium, ferale ipsis sumeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 25장14)
hoc Primo Antonio notum, cuius epistulis ad bellum actus sum, ne Germanicae legiones et Gallica iuventus Alpis transcenderent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 26장7)
reliqua per legatos administrauit, ut tamen quibusdam Pannonicis atque Germanicis aut interueniret aut non longe abesset, Rauennam uel Mediolanium uel Aquileiam usque ab urbe progrediens.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 20장 1:3)
sic quoque abolitionem eius publico spectaculo pertinaciter postulante equite, accitos Germanici liberos receptosque partim ad se partim in patris gremium ostentauit, manu uultuque significans ne grauarentur imitari iuuenis exemplum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 34장 2:1)
Iuliam L. Paulo censoris filio, Agrippinam Germanico sororis suae nepoti collocauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 64장 1:2)
Drusum Tiberi filium ex triente, ex partibus reliquis Germanicum liberosque eius tres sexus uirilis;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 101장 2:4)
exin Raeticum Vindelicumque bellum, inde Pannonicum, inde Germanicum gessit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 9장 1:4)
Raetico atque Vindelico gentis Alpinas, Pannonico Breucos et Dalmatas subegit, Germanico quadraginta milia dediticiorum traiecit in Galliam iuxtaque ripam Rheni sedibus adsignatis conlocauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 9장 2:1)
Gaio et Lucio intra triennium defunctis adoptatur ab Augusto simul cum fratre eorum M. Agrippa, coactus prius ipse Germanicum fratris sui filium adoptare.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 15장 2:1)
Germaniciani quidem etiam principem detractabant non a se datum summaque ui Germanicum, qui tum iis praeerat, ad capessendam rem p. urgebant, quanquam obfirmate resistentem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 25장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION