라틴어 문장 검색

Sequitur ergo, ut tum utendum sit, cum aut adstringendum corpus sit, quod hebes est, aut molliendum, quod induruit, aut digerendum in eo, quod copia nocet, aut alendum id, quod tenue et infirmum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 14장 2:3)
Eadem autem modo in totis corporibus esse debet, ut cum infirmus aliquis implendus est, modo in partibus, aut quia ipsius eius membri inbecillitas id requirit aut quia alterius.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 14장 7:4)
Sed cetera infirmis possunt conuenire:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 17장 2:1)
Sed quamuis haec ita discreta sunt, tamen etiam quae sub eadem specie sunt, magna discrimina recipiunt, aliaque res alia uel ualentior est uel infirmior:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 4:1)
Ex auibus colla alaeue recte infirmis adnumerantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 9:1)
ideoque infirmis numquam generis alterius dari debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 11:3)
Ergo inbecillis hominibus rebus infirmissimis opus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 13:3)
aliae idoneae stomacho, aliae alienae sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 19장 1:5)
aliae facile in stomacho acescunt, aliae non facile intus corrumpuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 19장 1:8)
Stomacho autem aptissima sunt, quaecumque austera sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 24장 1:1)
Aliena uero stomacho sunt omnia tepida, omnia salsa, omnia iurulenta, omnia praedulcia, omnia pinguia, sorbitio, panis fermentatus, itemque uel ex milio uel ex hordeo, radices holerum, et quodcumque holus ex oleo garoue estur, mel, mulsum, defrutum, passum, lac, omnis caseus, uua recens, ficus et uirides et aridae, legumina omnia, quaeque inflare consuerunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 25장 1:1)
in luce habendus aeger, nisi infirmus, interdiu est, quoniam corpus ista quoque digerit, isque cubare quam maxime * * conclaui debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 4:3)
Sed cum sit aptissimum tertio quoque die cibum dare, tamen si corpus infirmum est, cotidie dandus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 9:2)
Sed de cibo quidem facilior cum aegris ratio est, quorum saepe stomachus hunc respuit, etiamsi mens concupiscit:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 1:1)
sed id si stomachum offendit, superuacuum est, sicut ipsa quoque sorbitio.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 10:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION