라틴어 문장 검색

ibo per inpuros fervente libidine luxus, incestabo toros, sacrum calcabo pudorem, infitiabor habens aliquod sine teste propinqui depositum, tenues avidus spoliabo clientes, longaevam perimam magico cantamine matrem (tardat anus dominum dilata morte secundum) nec formido malum, falluntur publica iura;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 254)
Non tamen infitior duplex occurrere nobis semper iter, geminis mortalia partibus ire, cum dubitant quonam ferat ignorantia gressum, altera multifida est, at simplex altera et una;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2303)
nec non et tenero pietatis tegmine crines obtegit anguinos, ut candida palla latentem dissimulet rabiem, diroque obtenta furori, quod rapere et clepere est avideque abscondere parta, natorum curam dulci sub nomine iactet.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1155)
Ibi tum exanimatus Pamphilus Bene dissimulatum amorem et celatum indicat.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 1144)
nonne ea dissimulare nos Magis humanum est quam dare operam id scire qui nos oderit?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 4, scene 162)
Non clam me est, nate mi, tibi me esse suspectam uxorem tuam Propter meos mores hinc abisse, etsi ea dissimulas sedulo.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 4, scene 24)
Metuit hic nos, tametsi sedulo Dissimulat.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 2, scene 3182)
Dissimulant, et nube cava speculantur amicti, quae fortuna viris, classem quo litore linquant, quid veniant;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 30:12)
Mnesthea Sergestumque vocat fortemque Serestum, classem aptent taciti sociosque ad litora cogant, arma parent, et quae rebus sit causa novandis dissimulent;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 12:8)
"Dissimulare etiam sperasti, perfide, tantum posse nefas, tacitusque mea decedere terra?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 13:6)
Nam quid dissimulo, aut quae me ad maiora reservo?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 15:4)
me Colchus et qui dissimulat metum Marsae cohortis Dacus et ultimi noscent Geloni, me peritus discet Hiber Rhodanique potor.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 206)
sed vereor ne cui de te plus quam tibi credas, neve putes alium sapiente bonoque beatum, neu, si te populus sanum recteque valentem dictitet, occultam febrem sub tempus edendi dissimules, donec manibus tremor incidat unctis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 168)
male salsus ridens dissimulare;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Quantas ab importuni hominis loquacitate habuerit molestias. 1:34)
iam illud teneto diligenter, si eum qui tibi promiserit audieris fucum, ut dicitur, facere aut [ut] senseris, ut te id audisse aut scire dissimules, si qui tibi se purgare volet quod suspectum esse arbitretur, adfirmes te de illius voluntate numquam dubitasse nec debere dubitare.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 9장 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION