라틴어 문장 검색

Turbidus hic caeno vastaque voragine gurges aestuat, atque omnem Cocyto eructat harenam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 14:2)
An quae te Fortuna fatigat, ut tristes sine sole domos, loca turbida, adires?"
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 20:26)
Huc turbidus atque huc lustrat equo muros aditumque per avia quaerit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 3:7)
Tum vero Aenean aversum ut cedere Turnus credidit atque animo spem turbidus hausit inanem, "Quo fugis, Aenea?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 26:6)
At vero ingentem quatiens Mezentius hastam turbidus ingreditur campo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 31:5)
Haec effatus equum in medios, moriturus et ipse, concitat et Venulo adversum se turbidus infert dereptumque ab equo dextra complectitur hostem et gremium ante suum multa vi concitus aufert.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 27:8)
haud secus ex oculis se turbidus abstulit Arruns contentusque fuga mediis se immiscuit armis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 29:9)
Volvitur ad muros caligine turbidus atra pulvis, et e speculis percussae pectora matres femineum clamorem ad caeli sidera tollunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 31:4)
Tum sic adfatur regem atque ita turbidus infit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 1:4)
Diripuere aras, it toto turbida caelo tempestas telorum ac ferreus ingruit imber, craterasque focosque ferunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 13:14)
Ut primum discussae umbrae et lux reddita menti, ardentis oculorum orbes ad moenia torsit turbidus eque rotis magnam respexit ad urbem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 26:15)
Ac veluti montis saxum de vertice praeceps cum ruit avulsum vento, seu turbidus imber proluit aut annis solvit sublapsa vetustas;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 26:24)
sed neque Medorum, silvae ditissima, terra, nec pulcher Ganges atque auro turbidus Hermus laudibus Italiae certent, non Bactra neque Indi totaque turiferis Panchaia pinguis harenis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 8:1)
At non, qua Scythiae gentes Maeotiaque unda, turbidus et torquens flaventis Hister harenas, quaque redit medium Rhodope porrecta sub axem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 14:1)
quem mortis timuit gradum qui siccis oculis monstra natantia, qui vidit mare turbidum et infamis scopulos Acroceraunia?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 35)

SEARCH

MENU NAVIGATION