라틴어 문장 검색

Pueri rubor ora notavit (nescit enim, quid amor), sed et erubuisse decebat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 32:2)
Sed tamen erubuit, subitusque invita notavit ora rubor rursusque evanuit, ut solet aer purpureus fieri, cum primum aurora movetur, et breve post tempus candescere solis ab ortu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 5:12)
Vox quoque iam rauca est, inflataque colla tumescunt, ipsaque dilatant patulos convicia rictus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 27:30)
Viscera torrentur primo, flammaeque latentis indicium rubor est et ductus anhelitus ingens.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 48:2)
Saepe metu sceleris pallebant ora futuri, saepe suum fervens oculis dabat ira ruborem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 49:8)
inque puellari corpus candore ruborem traxerat, haud aliter, quam cum super atria velum candida purpureum simulatas inficit umbras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 56:12)
vidit, et ille rubor, quo matutina rubescunt tempora, palluerat, latuitque in nubibus aether.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 52:3)
Puniceus de mole cruor manabat, et intra temporis exiguum rubor evanescere coepit fitque color primo turbati fluminis imbre purgaturque mora;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 76:3)
cum memor has pinus Idaeo vertice caesas sancta deum genetrix tinnitibus aera pulsi aeris et inflati complevit murmure buxi, perque leves domitis invecta leonibus auras "inrita sacrilega iactas incendia dextra, Turne!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 63:4)
aut ego praebebam factis modo versibus aures, aut, ubi cessares, causa ruboris eram.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 713)
me miserum, si tu, cum dicens exulis uxor, avertis vultus et subit ora rubor!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 320)
ante fores tumuli, quas saxa inmania duro obice damnarant scopulis substructa cavatis, stat Dominus nomenque ciet frigentis amici, nec mora, funereus revolutis rupibus horror evomit exequias gradiente cadavere vivas, solvite iam laetae redolentia vincla, sorores, solus odor sparsi spiramen aromatis efflat, nec de corporeo nidorem sordida tabo aura refert, oculos sanie stillante solutos pristinus in speculum decor excitat, et putrefactas tincta rubore genas paulatim purpura vestit, quis potuit fluidis animam suffundere membris?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3249)
aurum, voluptas, gaudium, opes, honores, prospera, quaecumque nos inflant mala, fit mane, nil sunt omnia.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad Galli cantum29)
"omne corpus, neve subducto faciem rubore lutcus tinguat color aut notetur pallor in ore."
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post ieiunium6)
talia principibus dicta interfantibus ille prosequitur magnisque tubam concentibus inflat;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 223)

SEARCH

MENU NAVIGATION