라틴어 문장 검색

idem praecipit illud quoque (quod mox Cornelius Celsus prope supra modum invasit), quia sit quaedam virtutibus ac vitiis vicinitas, utendum proxima derivatione verborum, ut pro temerario fortem, pro prodigo liberalem, pro avaro parcum vocemus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 213:3)
enimvero praecipue declamatoribus considerandum est, quid cuique personae conveniat, qui paucissimas controversias ita dicunt ut advocati, plerumque filii, parentes, divites, senes, asperi, lenes, avari, denique superstitiosi, timidi, derisores fiunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 268:3)
aut qualitate, an inhonesta, iniqua, improba, inhumana, crudelia et cetera, quae ei generi accident.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 307:4)
inhumana, ut Tuberonis Ligarium exulem accusantis atque id agentis ne ei Caesar ignoscat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 308:3)
illa vero adversus omnes et recepta et non inhumana conquestio, si callide quid tacuisse, breviasse, obscurasse distulisse dicuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 329:1)
Non parum significanter etiam illa in scholis ἤθη dixerimus, quibus plerumque rusticos, superstitiosos, avaros, timidos secundum condicionem propositionum effingimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 90:2)
Sed hic quoque tamen inhumana videri solet fortunae insectatio, vel quod culpa caret vel quod recidere etiam in ipsos, qui obiecerunt, potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 137:6)
nam adversus miseros, sicut supra dixeram, inhumanus est iocus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 142:2)
avarum, impium, ingratum, qui dividere nolit cum fratre eoque sic merito;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 51:4)
tam deest avaro, quod habet, quam quod non habet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 189:1)
tam deest avaro, quod habet, quam quod non habet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 218:6)
turpis voluptas et inhumana et nulli audientium bona gratia a litigatoribus quidem frequenter exigitur, qui ultionem malunt quam defensionem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 154:1)
quod, nisi si forte meruerunt, et inhumanum est respectu communium officiorum, et cum ipsi qui dicit (nam idem iuris responsuris datur), tum contrarium, cui plane adversarii fiunt et inimici, et quantulumcunque eis est, contumelia augetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 155:2)
Alia interim crudelia, inhumana praetereo, quod ne tamquam hominibus quidem, sed tamquam iumentis abutimur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 5:3)
nemo se avarum esse intellegit, nemo cupidum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 50 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION