라틴어 문장 검색

προσαπόδοσιν dicit, quae, ut maxime, servetur sane in pluribus propositis, quia aut singulis statim ratio subiiciatur, ut est apud C. Antonium, sed neque accusatorem eum metuo, quod sum innocens;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 248:1)
quarum si qua, non dico cuicunque innocentium civium sed ac propinquorum alicui evenerit, stabitne mutus et salutarem petentibus statimque, si non succurratur, perituris, moras et secessum et silentium quaeret, dum illa verba fabricentur et memoriae insidant et vox ac latus praeparetur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 235:1)
non perdant haec omnia necessarium periclitanti sollicitudinis colorem, petendumque etiam innocentibus misericordiae auxilium?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 50:2)
in hoc quota pars erit, quod aut innocentes tuebitur aut improborum scelera compescet, aut in pecuniariis quaestionibus veritati contra calumniam aderit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 32:1)
quid si quaedam bene facta damnaturus est iudex, nisi ea non esse facta convicerimus, non vel hoc modo servabit orator non innocentem modo, sed etiam laudabilem civem?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 47:1)
nam frequenter etiam optimae causae similes sunt malis, et innocens reus multis verisimilibus premitur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 51:2)
Postquam res publica adolevit et multitudine civium factiones valuere, circumveniri innocentes, alia huiusce modi fieri coepere, tum lex Porcia aliaeque leges paratae sunt, quibus legibus exsilium damnatis permissum est.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장72)
Pereunt aliquando innocentes;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 15:7)
Ignorantia rerum innocentes erant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 46:2)
Invadit temperantissimos morbus, validissimos phthisis, innocentissimos poena, secretissimos tumultus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 5:8)
Si vera sunt ista, abstinuisse animalibus innocentia est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 20:2)
Admirati sumus ingentem virum, quem non regis, non contra regem promissa flexissent, boni exempli tenacem, quod difficillimum est, in bello innocentem, qui aliquod esse crederet etiam in hostes nefas, qui in summa paupertate, quam sibi decus fecerat, non aliter refugit divitias quam venenum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 6:4)
quem paenitet peccasse paene est innocens.
(세네카, 아가멤논 5:18)
innocens sum.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 11:1)
ergo tu, cum tam innocens quam dicis uixeris, ista passa credis deos esse ?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 8:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION