라틴어 문장 검색

sed, quod fatendum est, praefatum regem Gothorum, quamquam sit ob virium merita terribilis, non tam Romanis moenibus quam legibus Christianis insidiaturum pavesco.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Basilio salutem 6:1)
esto, sit indulgentia dignum, quod reformidant catuli tui bestiis appropinquare terribilibus corpulentisque:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 11:3)
demittit clipeum regisque ad lumina versus attonitum factis inopinaque monstra paventem, sicut erat, nudis Lycomedem adfatur in armis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:92)
Sed quae causa toros inopinaque gaudia vati attulit?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam22)
unde haec aula recens fulgorque inopinus agresti Alcidae?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis2)
huic et in Arctoas tenuis comes usque pruinas terribilem adfatu passus visuque tyrannum immanemque suis, ut qui metuenda ferarum corda domant mersasque iubent iam sanguine tacto reddere ab ore manus et nulla vivere praeda.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum30)
Sic pater omnipotens, ast illi saucia dictis flammato versans inopinum corde dolorem talia Iuno refert:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권84)
forsan et accinctos lateri - sic ira ferebat - nudassent enses, meliusque hostilibus armis lugendus fratri, iuvenis Thebane, iaceres, ni rex, insolitum clamorem et pectore ab alto stridentes gemitus noctis miratus in umbris, movisset gressus, magnis cui sobria curis pendebat somno iam deteriore senectus, isque ubi progrediens numerosa luce per alta atria dimotis adverso limine claustris terribilem dictu faciem, lacera ora putresque sanguineo videt imbre genas:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권141)
"immo agite, et positis, quas nox inopinaque suasit aut virtus aut ira, minis succedite tecto, iam pariter coeant animorum in pignora dextrae."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권159)
tergo videt huius inanem impexis utrimque iubis horrere leonem, illius in speciem, quem per Teumesia tempe Amphitryoniades fractum iuvenalibus annis ante Cleonaei vestitus proelia monstri, terribiles contra saetis ac dente recurvo Tydea per latos umeros ambire laborant exuviae, Calydonis honos, stupet omine tanto defixus senior, divina oracula Phoebi agnoscens monitusque datos vocalibus antris, obtutu gelida ora premit, laetusque per artus horror iit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권165)
nec mora, quin acuens exsertos protinus ungues liventesque manus strictosque in vulnera dentes terribili adplausu circum hospita surgeret ora;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권206)
haud aliter saltu devertitur orbus pastor ab agrestum nocturna strage luporum, cuius erile pecus silvis inopinus abegit imber et tabernae ventosa cacumina lunae:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권21)
. Iamque remensus iter fesso Danaeia Tydeus arva gradu viridisque legit devexa Prosymnae terribilis visu:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권123)
Quis superum tanto solatus funera voto pensavit lacrimas inopinaque gaudia maestae rettulit Hypsipylae?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권270)
Centauros habet arte truces aurumque figuris terribile:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권207)

SEARCH

MENU NAVIGATION