라틴어 문장 검색

Cetera membra, quae supra columnas inponuntur, aut e doricis symmetriis aut ionicis moribus in corinthiis columnis conlocantur, quod ipsum corinthium genus propriam coronarum reliquorumque ornamentorum non habuerat institutionem, sed aut e triglyphorum rationibus mutuli in coronis et epistyliis guttae dorico more disponuntur, aut ex ionicis institutis zophoroe scalpturis ornati cum denticulis et coronis distribuuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장3)
quorum ingressus persecutus de ionicis et corinthiis institutionibus supra dixi;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 2장32)
ita idoneae his institutionibus explicabuntur modulationibus ararum deformationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 9장4)
Ego vero, Caesar, neque alienis indicibus mutatis interposito nomine meo id profero corpus neque ullius cogitata vituperans institui ex eo me adprobare, sed omnibus scriptoribus infinitas ago gratias, quod egregiis ingeniorum sollertiis ex aevo conlatis abundantes alius alio genere copias praeparaverunt, unde nos uti fontibus haurientes aquam et ad propria proposita traducentes facundiores et expeditiores habemus ad scribendum facultates talibusque confidentes auctoribus audemus institutiones novas comparare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말30)
ergo quoniam neque lex neque morum institutio id potest cogere et quotannis et praetores et aediles ludorum causa machinationes praeparare debent, visum mihi est, imperator, non esse alienum, quoniam de aedificiis in prioribus voluminibus exposui, in hoc, quod finitionem summam corporis habet constitutam, quae sint principia machinarum, ordinata praeceptis explicare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 머리말14)
cuius quidem inquisitionis principium est videre que sit illa veritas, in quam rationes inquisitionis presentis velut in principium proprium reducantur. 2.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 2:4)
quae secundo huius institutionis libro digessimus et infra (v. 9) ex secudno huius institutionis musicae libro et quarto ptendum est. Hinc eius opera, qui titulos finxit et indices eorum composuit, formula (e.g. p. 255, v. 16) de musica id est armonica institione liber orta videtur.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 4:9)
18. Praeterea mos illis erat terras et reditus subditorum tenuris foedalibus (quae in capite vocantur) onerare et captivare falsas inquisitiones procurando, atque inde custodias et matrimonia minorum captando, atque etiam liberaturas, primas seisinas, et mulctas pro alienationibus (huiusmodi tenurarum fructus scilicet) exigendo, recusantes sub variis praetextibus et procrastinationibus subditos admittere ad tales falsas inquisitiones iuxta normam legis evincendas.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION