라틴어 문장 검색

nec plus Africanus, singularis et vir et imperator, in exscindenda Numantia rei publicae profuit quam eodem tempore P. Nasica privatus, cum Ti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 99:6)
Idemque praecipit, ut eos adversaries existimemus, qui arma contra ferant, non eos, qui suo iudicio tueri rem publicam velint, qualis fuit inter P. Africanum et Q. Metellum sine acerbitate dissensio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 113:2)
Panaetius quidem Africanum, auditorem et familiarem suum, solitum ait dicere, ut equos propter crebras contentiones proeliorum ferocitate exsultantes domitoribus tradere soleant, ut iis facilioribus possint uti, sic homines secundis rebus effrenatos sibique praefidentes tamquam in gyrum rationis et doctrinae duci oportere, ut perspicerent rerum humanarum imbecillitatem varietatemque fortunae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 117:6)
Quorum vero patres aut maiores aliqua gloria praestiterunt, ii student plerumque eodem in genere laudis excellere, ut Q. Mucius P. f. in iure civili, Pauli filius Africanus in re militari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 149:1)
Quidam autem ad eas laudes, quas a patribus acceperunt, addunt aliquam suam, ut hic idem Africanus eloquentia cumulavit bellicam gloriam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 149:2)
Sed quoniam paulo ante dictum est imitandos esse maiores, primum illud exceptum sit, ne vitia sint imitanda, deinde si natura non feret, ut quaedam imitari posit (ut superioris filius Africani, qui hunc Paulo natum adoptavit, propter infirmitatem valetudinis non tam potuit patris similis esse, quam ille fuerat sui);
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 155:2)
Sed de amicitia alio libro dictum est, qui inscribitur Laelius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 41:1)
Laudat Africanum Panaetius, quod fuerit abstinens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 101:1)
Imitatus patrem Africanus nihilo locupletior Carthagine eversa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 101:7)
Gracchi summi viri filios, Africani nepotes, nonne agrariae contentiones perdiderunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 106:5)
Has res commodissime Xenophon Socraticus persecutus est in eo libro, qui Oeconomicus inscribitur, quem nos, ista fere aetate cum essemus, qua es tu nunc, e Graeco in Latinum convertimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 114:2)
P. Scipionem, M. fili, eum, qui primus Africanus appellatus est, dicere solitum scripsit Cato, qui fuit eius fere aequalis, numquam se minus otiosum esse, quam cum otiosus, nec minus solum, quam cum solus esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 2:1)
Sed nec hoc otium cum Africani otio nec haec solitudo cum illa comparanda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 3:1)
Quamquam Africanus maiorem laudem meo iudicio assequebatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 5:1)
nam ego, quae sunt oratori cum illis communia, non mutuor ab illis, isti quae de his rebus disputant, oratorum esse concedunt, itaque ceteros libros artis suae nomine, hos rhetoricos et inscribunt et appellant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 55:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION