라틴어 문장 검색

Et cultus concessus atque magnificus addit hominibus, ut Graeco versu testatum est, auctoritatem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 21:1)
quare, quidquid erit sententiis populare, verbis nitidum, figuris iucundum, translationibus magnificum, compositione elaboratum, velut institor quidam eloquentiae intuendum et paene pertractandum dabit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 76:1)
quod alibi magnificum, tumidum alibi, et quae humilia circa res magnas, apta circa minores videntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 82:2)
nam primum est, ut liqueat, augere quid velimus an minuere, dicere an moderate, laete an severe, abundanter an presse, aspere an leniter, magnifice an subtiliter, graviter an urbane.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 103:3)
sunt enim similia illis quae in amplo ornatu scenae aut fori appellantur insignia, non quia sola ornent, sed quod excellant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 38:2)
alcaeus in parte operis aureo plectro merito donatur, qua tyrannos insectatus multum etiam moribus confert in eloquendo quoque brevis et magnificus et dicendi vi plerumque oratori ;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 64:1)
sed cum honesta suaserunt tum in colligendo probandoque quae instituerant plurimum valuerunt, rebus tamen acuti magis quam, id quod sane non adfectaverunt, oratione magnifici.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 85:2)
igitur in laudationibus, nisi si funebres erunt, gratiarum actione, exhortatione, similibus laeta et magnifica et sublimis est actio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 300:1)
Atheniensium res gestae, sicuti ego aestumo, satis amplae magnificaeque fuere, verum aliquanto minores tamen, quam fama feruntur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 8장3)
In suppliciis deorum magnifici, domi parci, in amicos fideles erant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 9장5)
quibus in otio vel magnifice vel molliter vivere copia erat, incerta pro certis, bellum quam pacem malebant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 17장11)
Res, tempus, pericula, egestas, belli spolia magnifica magis quam oratio mea vos hortantur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 20장26)
Sed ipse paucos dies conmoratus apud C. Flaminium in agro Arretino, dum vicinitatem antea sollicitatam armis exornat, cum fascibus atque aliis imperi insignibus in castra ad Manlium contendit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 36장1)
Bello Macedonico, quod cum rege Perse gessimus, Rhodiorum civitas magna atque magnifica, quae populi Romani opibus creverat, infida et advorsa nobis fuit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장7)
Plerique eorum, qui ante me sententias dixerunt, conposite atque magnifice casum rei publicae miserati sunt.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION