라틴어 문장 검색

nam Ollium honoribus nondum functum amicitia Seiani pervertit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 45장3)
ceterum quo gravaret invidiam matris eaque demota auctam lenitatem suam testificaretur, feminas inlustris Iuniam et Calpurniam, praetura functos Valerium Capitonem et Licinium Gabolum sedibus patriis reddidit, ab Agrippina olim pulsos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 12장9)
nam Silana fato functa erat, longinquo ab exilio Tarentum regressa labante iam Agrippina, cuius inimicitiis conciderat, vel mitigata.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 12장12)
Ne tamen adhuc publico theatro dehonestaretur, instituit ludos Iuvenalium vocabulo, in quos passim nomina data.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 15장1)
et rursus re ad patres relata, prohibiti publice in decem annos eius modi coetu Pompeiani collegiaque quae contra leges instituerant dissoluta;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 17장5)
nec perinde magistratus rem familiarem exhausturos aut populo efflagitandi Graeca certamina magistratibus causam fore, cum eo sumptu res publica fungatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 21장5)
mox auctore principe sanxere ne quis ad concilium sociorum referret agendas apud senatum pro praetoribus prove consulibus grates, neu quis ea legatione fungeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 22장3)
at Minucium Thermum praetura functum Tigellini simultatibus dedit, quia libertus Thermi quaedam de Tigellino criminose detulerat, quae cruciatibus tormentorum ipse, patronus eius nece immerita luere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 20장3)
'quoniam initia et semina veteris eloquentiae satis demonstrasse videor, docendo quibus artibus antiqui oratores institui erudirique soliti sint, persequar nunc exercitationes eorum.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 33장 4:2)
sed ut dicere institueram, deducuntur in scholas, quibus non facile dixerim utrumne locus ipse an condiscipuli an genus studiorum plus mali ingeniis adferant.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 35장 2:1)
sic instituere maiores, posteri imitantur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 32장 3:1)
ad Verginium versi, modo ut reciperet imperium, nunc ut legatione apud Caecinam ac Valentem fungeretur, minitantes orabant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 51장2)
additae erga Germanicum exercitum laudes gratesque et missa legatio quae gaudio fungeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 55장6)
id ei Plancius Varus praetura functus, ex intimis Dolabellae amicis, apud Flavium Sabinum praefectum urbis obiecit, tamquam rupta custodia ducem se victis partibus ostentasset;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 63장3)
simul attollere corpus, aperire humum, supremo erga parentem officio fungi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 25장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION