라틴어 문장 검색

Ego vero, Caesar, neque alienis indicibus mutatis interposito nomine meo id profero corpus neque ullius cogitata vituperans institui ex eo me adprobare, sed omnibus scriptoribus infinitas ago gratias, quod egregiis ingeniorum sollertiis ex aevo conlatis abundantes alius alio genere copias praeparaverunt, unde nos uti fontibus haurientes aquam et ad propria proposita traducentes facundiores et expeditiores habemus ad scribendum facultates talibusque confidentes auctoribus audemus institutiones novas comparare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말30)
ergo quoniam neque lex neque morum institutio id potest cogere et quotannis et praetores et aediles ludorum causa machinationes praeparare debent, visum mihi est, imperator, non esse alienum, quoniam de aedificiis in prioribus voluminibus exposui, in hoc, quod finitionem summam corporis habet constitutam, quae sint principia machinarum, ordinata praeceptis explicare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 머리말14)
neque haberent antiquitatem scientiae, aut scientiam antiquitatis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 157:22)
quae secundo huius institutionis libro digessimus et infra (v. 9) ex secudno huius institutionis musicae libro et quarto ptendum est. Hinc eius opera, qui titulos finxit et indices eorum composuit, formula (e.g. p. 255, v. 16) de musica id est armonica institione liber orta videtur.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 4:9)
Quantum vero ad observationem Macciavelli, nimirum zelotypiam et aemulationem sectarum ad extinguendam rerum memoriam multa molitam, qui Gregorio Magno notam inurit ac si pro viribus suis antiquitates omnes ethnicorum supprimere annixus fuerit, non video certe huiusmodi zelos aut notabile quidpiam efficere aut diu durare, id quod liquet in successione Sabiniani, qui antiquitates easdem statim resuscitavit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 1:23)

SEARCH

MENU NAVIGATION