라틴어 문장 검색

Atque (ut mos est) ululante barbara plebe ferum et triste, Romani duces aciem instruxere, et anteposito dextro cornu equitum prime, peditatus pars maxima subsidebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 12장 11:2)
Laudato probatoque formidati ducis proposito, tribunus Aequitius, cui erat cura palatii credita, Valentis propinquus, assentientibus cunctis ire pignoris loco mature disponitur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 12장 15:1)
Gothi omnes in unum coniuncti, nimirum Theruingi ductu Fritigerni R. et Greuthungi ducibus Alatheo et Saphrace, cum Romanis acie instructa confligunt, et fuso equitatu, pedites nudatos atque confertos cum maxima strage in fugam coniiciunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장1)
Super aedificiis autem, quae per diversas urbes et oppida vel instauravit, vel a primis instruxit auspiciis, (ne sim longior) taceo, rebus ipsis id apertius monstrare concedens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 14장 4:1)
Item Constantinus cum bellum pararet in Persas, in suburbano Constantinopolitano villa publica iuxta Nicomediam, dispositam bene rem publicam filiis tradens, diem obiit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 6장 6:5)
postmodum cum Burgundionibus adiunctus, suorum fines rebellare disponebat, oblitus est tantorum beneficiorum quae ei imperator tribuit, et sacramenta quas dederat irrita fecit.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 135)
Carlomannus vero regnum Italie disponens, post non multum tempus ad patrem in Baioariam reversus est.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 194)
et disposuit omnes per Francos et iterum cum prosperitate et victoria reversus est in Franciam.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 776 64:2)
Et perfecta supradicta castella et disposita per Francos scaras resedentes et ipsa custodientes reversus est domnus Carolus rex in Franciam.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 776 66:5)
Tunc domnus Carolus rex iter peragens ad disponendam Saxoniam ad Eresburgum pervenit et inde ad locum, ubi Lippia consurgit, ibique synodum tenens.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 780 76:2)
ibique omnia disponens tam Saxoniam quam et Sclavos, et reversus est supradictus praeclarus rex in Francia.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 780 76:5)
Tunc domnus rex Carolus praespiciens, se ex omni parte Deo largiente pacem habere, sumpsit consilium orationis causae ad limina beatorum apostolorum iter peragendi et causas Italicas disponendi, et cum missis imperatoris placitum habendi de convenentiis eorum;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 786 94:1)
Post haec omnia domnus rex Carolus per semet ipsum ad Reganesburg pervenit et ibi fines vel marcas Baioariorum disposuit, quomodo salvas Domino protegente contra iamdictos Avaros esse potuissent.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 788 102:1)
Ibique consilio peracto Francorum, Saxonum, Frisonum, disposuerunt propter nimiam malitiam et intollerabilem, quam fecerunt Avari contra sanctam ecclesiam vel populum christianum, unde iustitias per missos impetrare non valuerunt, iter peragendi;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 791 106:3)
ipse ad disponendam Saxoniam totum hiemis tempus inpendens ibi natalem Domini, ibi pascha celebravit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 797 123:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION