라틴어 문장 검색

fanum est apud nos Proserpinae, de cuius sanctitate templi credo aliquam famam ad vos pervenisse Pyrrhi bello, qui cum ex Sicilia rediens Locros classe praeterveheretur, inter alia foeda quae propter fidem erga vos in civitatem nostram facinora edidit, thensauros quoque Proserpinae intactos ad eam diem spoliavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 248:1)
haec cum audisset legatus vester tribunique militum et mille alia quae non augendae religionis causa, sed praesenti deae numine saepe conperta nobis maioribusque nostris referebantur, ausi sunt nihilo minus sacrilegas admovere manus intactis illis thensauris et nefanda praeda se ipsos ac domos contaminare suas et milites vestros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 252:1)
lupus Esquilina porta ingressus, frequentissima parte urbis cum in forum decurrisset, tusco vico atque inde Cermalo per portam Capenam prope intactus evaserat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 326:3)
infamia intactum invidia qua possunt urgent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 647:1)
huic consuetudo iuxta vicinitatem cum Aebutio fuit, minime adulescentis aut rei aut famae damnosa:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 97:1)
cadavera intacta a canibus ac volturibus tabes absumebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 244:4)
demessis circa segetibus Romani ad Crannona, intactum agrum, castra movent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 711:1)
Perseus, cui primum omnium fuerat ut contentus fortuito successu, captis aliquot frumentatoribus occisisque, non tereret tempus in obsidione praesidii, secundum, ea quoque temptata utcumque, cum sciret nihil roboris secum esse, dum liceret intacto abire, et ipse hostium adventum elatus successu mansit et, qui phalangem arcesserent, propere misit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 732:1)
postquam nec ut dederent se compellere neque capere obsidendo poterat, ne duabus oppugnationibus nequiquam fatigatus miles esset, quam prius intactam urbem reliquerat diripuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 4:1)
missos esse legatos ab Rhodiis ad pacem inter Romanos et Persea faciendam, quod id bellum grave atque incommodum Graeciae omni, sumptuosum ac damnosum ipsis Romanis esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 30:2)
intacta invidia media sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 422:1)
"haec igitur primum infamia deleatur, foeda apud alias gentes, damnosa apud nostros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 461:2)
Quid tibi commercist cum dis damnosissimis?
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 1, scene 211)
qui mendacem et gloriosum, apud Cloacinae sacrum, ditis damnosos maritos sub basilica quaerito.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 19)
[ditis damnosos maritos apud Leucadiam Oppiam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 116)

SEARCH

MENU NAVIGATION