라틴어 문장 검색

Quantulum erat tibi immunem ab hac iniuria praestare eum hominem, in quem videbatur indulgentia tua ratione certa pervenisse et non ex tuo more temere incidisse !"
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 13:3)
Nihil inausum sibi reliquit, nihil intactum relinquet ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 98:4)
" Quod nihil nobis mali, antequam eveniat, proponimus, sed ut immunes ipsi et aliis pacatius ingressi iter alienis non admonemur casibus illos esse communes.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 46:2)
ne deos quidem fabulae immunes reliquerunt, puto, ut nostrorum funerum levamentum esset etiam divina concidere.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 68:7)
Non aliquando in ira quoque et dimittunt incolumes intactosque quos oderunt et a nocendo abstinent ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 50:1)
Miles vigilias dividit, et nox immunis est ab expeditione redeuntium.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 151:7)
Haec dicet ille, cui sapientia contigit, quem animus vitiorum immunis increpare alios, non quia odit, sed in remedium iubet.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 142:1)
numquid immunis fuit infantis aetas?
(세네카, Hercules Furens 3:7)
immune caelum est, dignus Alcide labor.
(세네카, Hercules Furens 14:2)
quid sub hoc mundo Hercules immune vinci liquit?
(세네카, Hercules Oetaeus 24:5)
mox inquietum, quod sequi cursu feras auderet acres, fluctibus tectos gravi extrahere pisces rete vel calamo levi decipere volucres crate vel * * tenere laqueo, premere subiectos iugo tauros feroces, vomere immunem prius sulcare terram, laesa quae fruges suas interius alte condidit sacro sinu.
(세네카, 옥타비아 6:11)
obtexit arces caelitum ac summas domos inferna facies, denegat fructum Ceres adulta, et altis flava cum spicis tremat, arente culmo sterilis emoritur seges, nec ulla pars immunis exitio vacat, sed omnis aetas pariter et sexus ruit, iuvenesque senibus iungit et gnatis patres funesta pestis, una fax thalamos cremat fletuque acerbo funera et questu carent, quin ipsa tanti pervicax clades mali siccavit oculos, quodque in extremis solet periere lacrimae:
(세네카, 오이디푸스 1:26)
pars illa diu vacat immunis, qua curvati litora ponti Sunion urget si quem tangit gloria silvae, vocat hunc Phlyus:
(세네카, 파이드라 1:8)
vindicat omnes natura, sibi nihil immune est, odiumque perit, cum iussit Amor:
(세네카, 파이드라 4:40)
respersa nulla labe et intacta, innocens tibi mutor uni.
(세네카, 파이드라 9:32)

SEARCH

MENU NAVIGATION