라틴어 문장 검색

In capitis mei levitatem iocatus est et in oculorum valitudinem et in crurum gracilitatem et in staturam.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 86:2)
intemperantiam in morbo suam experti parere ipsis in adversa valetudine vetant.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 84:2)
Non sunt ista, quae possint deorum in se vultum convertere, puerilia et humanae oblecta- menta levitatis.
(세네카, De Providentia, book 1 16:2)
Cum omnia quae excesserunt modum noceant, periculosissima felicitatis intemperantia est :
(세네카, De Providentia, book 1 46:1)
Omnes in eadem causa sunt, et hi qui levitate vexantur ac taedio adsiduaque mutatione propositi, quibus semper magis placet quod reliquerunt, et illi, qui marcent et oscitantur.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 25:1)
Inde peregrinationes suscipiuntur vagae et invia litora pererrantur et modo mari se modo terra experitur semper praesentibus infesta levitas.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 32:1)
Faciles etiam nos facere debemus, ne nimis destinatis rebus indulgeamus, transeamusque in ea, in quae nos casus deduxerit, nec mutationem aut consili aut status pertimescamus, dummodo nos levitas, inimicissimum quieti vitium, non excipiat.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 122:1)
Nam et pertinacia necesse est anxia et misera sit, cui fortuna saepe aliquid extorquet, et levitas multo gravior nusquam se continens.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 122:2)
Evenit autem hoc nimia intemperantia et amore caeco rei ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 71:1)
Saepe ego multa tuae levitatis dura timebam, hac tamen excepta, Cynthia, perfidia.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 151)
numquam septenas noctes seiuncta cubares, candida tam foedo bracchia fusa viro, non quia peccarim (testor te), sed quia vulgo formosis levitas semper amica fuit.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 1614)
hinc fieri ut terram levior superemicet unda, altior his quoque sit qui purior eminet aer, omnia concludat caelum levitate suprema, pendeat et totum simul hoc ab origine centri.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium30)
sed sic quoque levitate parasitica, si invitetur, excusans;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 3:6)
hi sunt, qui novis opibus ebrii, ut et minima cognoscas, per utendi intemperantiam produnt imperitiam possidendi;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Thaumasto suo salutem 4:1)
pariter et censui librum, quem lector delicatissimus desiderares, et satis habilem nec parum excusabilem fore, si, quoniam te sensuum structurarumque levitas poterat offendere, membranarum certe fascibus minus onerarere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Constantio suo salutem 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION