라틴어 문장 검색

nec valet instantia que de verbis Phylosophi 'eubuliam' pertractantis elici solet.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 17:34)
et sic, cum in propositione dicatur de fine iuris existente, non tantum apparente, instantia nulla est. Patet igitur quod querebatur.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 17:45)
Quod si contra veritatem ostensam de inparitate virium instetur, ut assolet, per victoriam David de Golia obtentam instantia refellatur;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 31:10)
Et si ferrent instantiam dicentes quod F sequitur ad C, hoc est auctoritas ad nativitatem, et pro antecedente bene infertur consequens, ut animal pro homine, dico quod falsum est:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 5:19)
Et sic instantia videtur errare secundum 'non causam ut causa'.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 5:22)
Et si quis instaret de vicarii equivalentia, inutilis est instantia;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 7:11)
qua re instantia nullam efficaciam habet.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 7:20)
"Certus autem sum, quia neque mors neque vita neque angelus neque principatus neque instantia neque futura neque fortitudo neque excelsum neque profundum neque alia creatura poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Iesu domino nostro."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:185)
quippe videre licet vivos existere vermes stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est intempestivis ex imbribus umida tellus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 19:6)
tum praeterea, quod fudimus ante, quatinus in pullos animalis vertier ova cernimus alituum vermisque effervere terra, intempestivos quam putor cepit ob imbris, scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 20:17)
ea cum casu sunt forte coorta et perturbarunt caelum, fit morbidus aeër. atque ea vis omnis morborum pestilitasque aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta de terra surgunt, ubi putorem umida nactast intempestivis pluviisque et solibus icta.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 36:2)
Sed divinae providentiae vicit instantia, quae creditur iuvisse partum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 55:1)
Dent fata recessum Emittantque licet, vitare instantia nolim.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:61)
fulgentibus armis licet intempestive 'fulgentibus' dixerit, tamen potest significasse scutum et galeam, quibus solis caruerat patrem portans et filium ducens.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 7492)
'intempesta' dicta est nox media, intempestiva, inactuosa, carens actibus, per quos tempora dinoscimus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5873)

SEARCH

MENU NAVIGATION