라틴어 문장 검색

. . . Praeter haec in acutis morbis serius aeger alendus est, nec nisi iam iis inclinatis, ut primo dempta materia impetum frangat, in longis maturius, ut sustinere spatium adfecturi mali possit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 2장10)
si accesserat, ubi ea vel desierat, vel si adsidue inhaerebat, certe si se inclinaverat, cibum dabat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장32)
Asclepiades inclinate quidem febre sed etiamnum tamen inhaerente.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장70)
Si semper febricula manet, sed alterum tamen longius tempus remissionis est, id potius eligendum est, adeo ut, ubi accessiones continuantur, protinus inclinata priore dandus cibus sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 5장34)
Neque inter magnos dolores neque increscente morbo tutum est aegrum cibo impleri, sed ubi inclinata iam in melius valetudo est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장53)
Si pituita in stomachum coit, inclinata iam accessione vomere cogendus est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 7장23)
Intenditur enim saepe ex eo febris, et maior ortus calor simul et priora mala tollit et spem remissionis inque ea curationis ostendit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 9장7)
saepe enim in hoc quoque genere valetudinis iam minui febris videtur, et rursus intenditur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 11장11)
Tremor autem nervorum aeque vomitu medicamentisque urinam moventibus intenditur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장44)
nam in viris iuxta rectum intestinum est, potius in sinistram partem inclinata:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장58)
Ex quibus id, quod acutum est, idque, quod supra consuetudinem intenditur, idque, quod ex subita causa etsi non pestiferum tamen vehemens est, primam curationem habet, qua sanguis mittatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장18)
Neque tamen alius inportunior acutiorque morbus est, quam is, qui quodam rigore nervorum modo caput scapulis, modo mentum pectori adnectit, modo rectam et inmobilem cervicem intendit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 6장2)
ideoque in eo conclavi, quo cubabit aeger, ignis continuus esse debebit, maximusque tempore antelucano, quo praecipue frigus intenditur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 6장28)
8 Est etiam circa fauces malum, quod apud Graecos aliud aliudque nomen habet, prout se intendit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 8장1)
longioris vero, ubi suppuratio in iocinere est, dolorque modo finitur, modo intenditur, dextra parte praecordia dura sunt et tument;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 15장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION