라틴어 문장 검색

aut potest esse ulla tam perpetua discentis intentio, quae non ut visus oculorum obtutu continuo fatigetur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 78:3)
cetera admonitione magna egent, in primis, ut tenerae mentes tracturaeque altius, quidquid rudibus et omnium ignaris insederit, non modo quae diserta sed vel magis quae honesta sunt, discant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 306:1)
atqui in orando quoque intentio vocis, remissio, flexus pertinet ad movendos audientium adfectus, aliaque et collocationis et vocis (ut eodem utar verbo) modulatione concitationem iudicis, alia misericordiam petimus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 356:1)
si qui vero paulo sunt vivaciores, in his praesertim moribus, etiam irascuntur admonitioni et taciti repugnant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 117:3)
nam quaestio nulla non habet utique statum, constat enim ex intentione et depulsione;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 90:1)
si iure occisum reus dicit, translata probationis necessitate idem a reo fiat, et sit eius intentio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 96:7)
sit enim accusatoris intentio, hominem occidisti.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 100:1)
nempe intentio est:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 102:1)
effugerunt has quaestiones qui dixerunt, status esse id, quod appareat ex intentione et depulsione, ut fecisti, non feci aut recte feci.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 103:2)
etiam credo aliquando dubitari, quo statu sit utendum, cum adversus unam intentionem plura opponuntur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 175:1)
nunc de iudiciali genere, quod est praecipue multiplex, sed officiis constat duobus intentionis ac depulsionis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 289:1)
quia plerumque attentum iudicem facit, si res agi videtur nova, magna, atrox, pertinens ad exemplum, praecipue tamen, si index aut sua vice aut reipublicae commovetur, cuius animus spe, metu, admonitione, precibus, vanitate denique, si id profuturum credimus, agitandus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 42:3)
imminuenda quaedam et levanda et quasi contemnenda esse consentio ad remittendam intentionem iudicis, quam adversario praestat, ut fecit pro Ligario Cicero.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 47:3)
nondum enim recepti sumus, et custodit nos recens audientium intentio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 68:1)
quae quidem virtus negligitur a plurimis, qui ad clamorem dispositae vel etiam forte circumfusae multitudinis compositi non ferunt illud intentionis silentium nec sibi diserti videntur, nisi omnia tumultu et vociferatione concusserint;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 126:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION