라틴어 문장 검색

Sed sex illi ut directi ita et innoxii, septimus, id est qui gyros efficit, crebro conversu turbat et humoribus capitis involvit spiramentum quod animam cerebro quasi omnes sensus corporis gubernanti ministrat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 4:3)
Ideo consuetis etiam iste agitatus innoxius est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 7:3)
Vos quoque, qui cunctis innoxia numina terris Serpitis, aurato nitidi fulgore dracones, Pestiferos ardens facit Africa.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:61)
Gens unica terras Incolit a saevo serpentum innoxia morsu, Marmaridae Psyili:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 9:43)
Praestas hoc, Melior, sciente fama, Qui sollemnibus anxius sepulti Nomen non sinis interire Blaesi, Et de munifica profusus arca Ad natalicium diem colendum Scribarum memori piaeque turbae Quod donas, facis ipse Blaesianum.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXVIII4)
unde est 'maxima'. haec autem uxor Polymestoris fuit, quae post captum Ilium eiecta a viro manu sua interiit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6542)
exinde fuit virgo Atalante, Schoenei filia, praepotens cursu, adeo ut, cum responsum accepisset, se post nuptias, ut quidam volunt, interituram, ut quidam vero, in naturam aliam commutandam, sponsos provocatos ac victos occideret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1136)
K#1123. Iulias, quae orta plerumque pestilentiam toto anno facit, plerumque paucis diebus, interdum innoxia nascitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1412)
unde duplex felicitas, quod et virgo et in patria meruerit interire.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3223)
cum genere extinxem utrum omne genus, an morte Aeneae et Ascanii, quoniam illis extinctis interitura gens omnis esset.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6061)
alii dicunt ideo ramo aureo inferos peti, quod divitiis facile mortales intereunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 13620)
innocvae innocuus est cui non nocetur, innoxius qui non novit nocere;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3021)
sed Iuppiter Menelai fata miseratus est propter Helenae iugale consortium, et eum per diversa errare maluit, quam Aegisthi manibus interire.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2626)
alii autem dicunt [Clytemestram dolore pellicatus, quod conperisset Cassandram a marito electam,] quod in ipso regressu, id est prima die qua domus suae limen ingressus est, [blande suscepisse, cumque ille diis penatibus se sacrificare velle dixisset,] consilio Aegisthi ab uxore vestem accepit clauso capite [et manicis,] qua inplicatus adulteri manibus interiit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2673)
cum stirpe occiso enim Pallante interiit eius cuncta posteritas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3941)

SEARCH

MENU NAVIGATION