라틴어 문장 검색

quoniam saepe frigorum atque hiemis saevitia pastorem decipit, et eas oves interimit, quas ille tempore autumni ratus adhuc esse tolerabiles, non submoverat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 14:3)
quae cuncta remedio creduntur esse adversus tonitrua, quibus vitiantur ova, pullique semiformes interimuntur antequam toti partibus suis consummentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 12:2)
cavendumque ne a serpentibus adflentur, quarum odor tam pestilens est, ut interimat universos.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 18:2)
Nam nec ad occidionem gens interimenda est, ne apes inertia laborent, quae, cum fuci aliquam partem cibariorum absumunt, sarciendo damna fiunt agiliores:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 3:3)
Primum facinus novi principatus fuit Postumi Agrippae caedes, quem ignarum inermumque quamvis firmatus animo centurio aegre confecit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 6장1)
propius vero Tiberium ac Liviam, illum metu, hanc novercalibus odiis, suspecti et invisi iuvenis caedem festinavisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 6장6)
properantibus Blaesus advenit, increpabatque ac retinebat singulos, clamitans 'mea potius caede imbuite manus:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 18장5)
ac ni propere neque corpus ullum reperiri, et servos adhibitis cruciatibus abnuere caedem, neque illi fuisse umquam fratrem pernotuisset, haud multum ab exitio legati aberant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 23장3)
Cassius Chaerea, mox caede Gai Caesaris memoriam apud posteros adeptus, tum adulescens et animi ferox, inter obstantis et armatos ferro viam patefecit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 32장8)
ingerunt contumelias, caedem parant, Planco maxime, quem dignitas fuga impediverat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 39장7)
et gaudebat caedibus miles tamquam semet absolveret;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 44장10)
At Germanicus, quamquam contracto exercitu et parata in defectores ultione, dandum adhuc spatium ratus, si recenti exemplo sibi ipsi consulerent, praemittit litteras ad Caecinam, venire se valida manu ac, ni supplicium in malos praesumant, usurum promisca caede.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 48장1)
tunc signo inter se dato inrumpunt contubernia, trucidant ignaros, nullo nisi consciis noscente quod caedis initium, quis finis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 48장5)
excivit ea caedes Bructeros, Tubantes, Vsipetes, saltusque, per quos exercitui regressus, insedere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 51장6)
tunc milites ad caedem missi invenere in prominenti litoris nihil laetum opperientem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 53장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION