라틴어 문장 검색

neque enim sanat emissus umor, sed medicinae locum facit, quam intus inclusus impedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 15:8)
Iecur a dextra parte sub praecordiis ab ipso saepto orsum, intrinsecus cauum, extrinsecus gibbum;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 5:1)
In hac plerique extrinsecus cataplasmatis calidis fomentisque umidis utuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 9장 1:2)
Protinus autem debet sorbere uel acetum uel cum ture plantaginis aut porri sucum, imponendaque extrinsecus supra id, quod dolet, lana sucida ex aceto est, et id spongia subinde refrigerandum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 6:3)
Vbi exaestuat, aceto cum rosa extrinsecus subinde fouendus inponendusque puluis cum oleo et ea cataplasmata, quae simul et reprimunt et emolliunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 1:7)
inponenda uero extrinsecus quae simul et reprimunt et emolliunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 4:4)
Sed si nausia est aut si coacuit intus cibus aut computruit, quorum utrumlibet ructus ostendit, eiciendus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 11:2)
Inponenda extrinsecus cataplasmata, primum quae reprimant, deinde calida quae diducant, quibus recte iris uel apsinthium adicitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 15장 2:4)
Inponenda quoque extrinsecus sunt quae leuent.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 16장 4:1)
Quin etiam extrinsecus radicem contritam uel corticem eius cum furfuribus aut ipsum cappari cum melle contritum imponere expedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 16장 4:8)
Si ne sub his quidem quies facta est, extrinsecus contra uentriculum ipsum cucurbitula admouenda est, aut sinapi superinponendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 18장 5:3)
Magis prodest potui datum, sed impositum quoque extrinsecus digerendo spiritum dolorem leuat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 21장 2:3)
Intus intestina exulcerantur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 22장 1:3)
Purgatur enim corpus, et quod intus laesurum erat, utiliter effunditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 1:4)
dein malum ipsum super prunam imponere, quod, dum umor intus est, non aduritur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 7:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION