라틴어 문장 검색

evidentissimum id fuit, quod quacumque equo invectus est, ibi haud secus quam pestifero sidere icti pavebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 132:1)
ne pedestres quidem copiae ante lucem castris egressae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 538:2)
equitum acies, qualis quae esse instructissima potest, invecta in impeditosque hostes caede omnia replet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 551:1)
tum deleto prope equitatu hostium M. Fabius circumductis paulum alis ab tergo pedestrem aciem adoritur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 553:1)
obsessis priusquam alter consul victore exercitu advenit, et commeatus ex montibus Samnitium invecti erant et auxilia intromissa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 186:1)
omnes qui circa erant in Aulium temere invectum per hostium turmas tela coniecerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 314:3)
et repentina acies circa corpora ducum pedestre proelium iniit, quo haud dubie superat Romanus, reciperatumque Auli corpus mixta cum dolore laetitia victores in castra referunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 316:2)
commota pedestri acie Samnitium eques in pugnam succedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 394:1)
praesidio Perusiae imposito, legationibus Etruriae amicitiam petentibus prae se Romam ad senatum missis consul praestantiore etiam quam dictator victoria triumphans urbem est invectus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 578:1)
eo invectam classem subire flumine adverso iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 17:2)
pariter sustulit clamorem acies et emissus eques libero cum in hostem invehitur incompositisque adversus equestrem procellam subitum pavorem offundit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 56:1)
ibi integrae vires sistunt invehentem se iam Samnitem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 186:1)
et quia lentior videbatur pedestris pugna, equitatum in pugnam concitat et ipse fortissimae iuvenum turmae immixtus orat proceres iuventutis in hostem ut secum impetum faciant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 393:2)
pedestris pugna par animis magis quam viribus erat, quas recentes Poenus paulo ante curatis corporibus in proelium attulerat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 587:1)
tantusque fuit ardor animorum, adeo intentus pugnae animus, ut eum motum terrae qui multarum urbium Italiae magnas partes prostravit avertitque cursu rapidos amnes, mare fluminibus invexit, montes lapsu ingenti proruit, nemo pugnantium senserit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 65:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION