라틴어 문장 검색

Haec mala dedecoris impietatisque plenissima si nemine prohibente in populis ferveant, adorentur in templis, rideantur in theatris, cum his victimas immolant, vastetur pecus etiam pauperum, cum haec histriones agunt et saltant, effundantur patrimonia divitum, civitates florere dicuntur?
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 5:6)
Sed adtende diligenter et cognosce quem ad modum dicat scriptura quod tradat quisque suum corpus ut ardeat, non utique, ut ipse se in ignem mittat, quando persequentem patitur inimicum, sed, quando ei proponitur ut aut mali aliquid faciat aut mali aliquid patiatur, eligat non facere mala quam non pati mala atque ita corpus suum tradat in potestatem interfectoris, sicut tres illi viri fecerunt qui auream statuam cogebantur adorare et, nisi facerent, minabatur eis ille qui cogebat, caminum ignis ardentem.
(아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 5:5)
Idolum adorare noluerunt, non ipsi se in ignem miserunt et tamen etiam de illis scriptum est quod tradiderunt corpora sua.
(아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 5:6)
ut neque servirent neque adorarent ullum deum sed deum suum.
(아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 5:7)
Et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient illi, quod utique quanto magis impletur, tanto maiore utitur ecclesia potestate, ut non solum invitet, sed etiam cogat ad bonum.
(아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 10:4)
urbisne invisere, Caesar, Terrarumque velis curam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 5:3)
Verum postea demum, rota aliquantulum in prospera versa, cum regem in generum nacta esset et facta avia nepotis masculi, nihilominus (ob caussas obscuras et incognitas, et sub praetextibus non minus admirandis) praecipitata est et mundo exulavit in monasterio clausa, ubi periculosum pene erat eam invisere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 9:9)
Philosophia contra et scientiae intellectuales, statuarum more, adorantur et celebrantur, sed non promoventur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:21)
Abiectum siquidem et pusillanimum est illud Epicuri dictum satis magnum alter alteri theatrum sumus, quasi homo natus ad contemplationem coeli et coelestium idolum adorans minutum satageret, se submittendo, si non ori ut bruta, oculo tamen, certe ad altiora contemplanda dato.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:10)
Cum enim amicum quendam suum consulem fecisset contra ambitum Syllae, atque Sylla in malam partem hoc accepisset et verba indignationis nonnulla protulisset, Pompeius id minime tulit, sed fere disertis verbis eum quiescere iussit, addendo plures adorare solem orientem quam occidentem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 4:2)
Cumque Aman experimento probasset quod Mardochaeus non sibi flecteret genu nec se adoraret, iratus est valde
(불가타 성경, 에스테르기, 3장5)
Et perire faciam sculptilia tua et lapides tuos de medio tui, et non adorabis ultra opera manuum tuarum;
(불가타 성경, 미카서, 5장12)
Horribilis Dominus super eos, quia attenuabit omnes deos terrae; et adorabunt eum, singuli de loco suo, omnes insulae gentium.
(불가타 성경, 스바니야서, 2장11)
Et omnes, qui reliqui fuerint de universis gentibus, quae venerunt contra Ierusalem, ascendent ab anno in annum, ut adorent Regem, Dominum exercituum, et celebrent festivitatem Tabernaculorum.
(불가타 성경, 즈카르야서, 14장16)
Et erit: qui non ascenderit de familiis terrae ad Ierusalem, ut adoret Regem, Dominum exercituum, non erit super eos imber.
(불가타 성경, 즈카르야서, 14장17)

SEARCH

MENU NAVIGATION