라틴어 문장 검색

Invitari deinde amicos, quibus maxime adsueverat, iussit - quippe summa dumtaxat cutis in femine perstricta non prohibebat interesse convivio - , cum repente e proximo tabernaculo lugubris clamor barbaro ululatu planctuque permixtus epulantes conterruit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 12장 3:1)
Leonnatus expectato diu, qui se introduceret, postquam nemo procedere audebat, relictis in vestibulo satellitibus intrat in tabernaculum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 12장 11:1)
A Milesiis deinde Pharnabazus, praefectus Persicae classis, pecunia exacta et praesidio in urbem Chium introducto centum navibus Andrum et inde Siphnum petiit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 39:1)
quos Alexander consilio advocato introduci iussit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 11장 2:1)
Introductis deinde legatis ad hunc modum respondit:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 11장 11:1)
Prospero igitur eventu Memnonis invitati consilia cum eo miscere adgressi sunt et, postquam ille rerum laetarum initia intempestiva morte destituit, nihilo remissius agebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 1a장 1:8)
Ipse Cebalinus ante vestibulum regiae - neque enim propius aditus ei patebat - consistit opperiens aliquem ex prima cohorte amicorum, a quo introduceretur ad regem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 7장 19:1)
Nicomachum introduci iubet.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 8장 3:1)
Cuius corpore ablato rex introduci iussit Amyntam et Simian:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 1장 12:1)
Scythiae confinis est regio habitaturque pluribus ac frequentibus vicis, quia ubertas terrae non indigenas modo detinet, sed etiam advenas invitat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 2장 16:3)
At illa servum, quem in vestibulo stare iusserat, introduci desideravit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 3장 15:1)
id cum multa comitate celebraretur, introduci xxx nobiles virgines iussit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 4장 26:1)
Hoc modo rex Asiae et Europae introductam inter convivales ludos matrimonio sibi adiunxit ex captiva geniturus, qui victoribus imperaret.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 4장 32:1)
Per hos pelices introducebantur alio aditu, quam quem armati obsidebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 6장 4:2)
Rex introduci coniuratos praeter Callisthenen iussit:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 6장 34:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION