라틴어 문장 검색

hi sunt qui trepidant et ad omnia fulgura pallent, cum tonat, exanimes primo quoque murmure caeli, non quasi fortuitus nec ventorum rabie sed iratus cadat in terras et iudicet ignis.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII88)
"nam quisquis magni census praecepit amorem et laevo monitu pueros producit avaros dat libertatem et totas effundit habenas curriculo, quem si revoces, subsistere nescit et te contempto rapitur metisque relictis."
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV81)
haec omnia quasi monitu deae Egeriae, quo magis barbari acciperent.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 29:1)
alter quasi monitu deorum capite velato primam ante aciem dis manibus se devoverit, ut in confertissima se hostium tela iaculatus novum ad victoriam iter sanguinis sui limite aperiret.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM LATINUM 3:1)
cornua nata prius vitulo quam frontibus extent, illis iratus petit atque infestus inurget.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 36:3)
Qui erant ab Hercule in Italia relicti, ut quidam ferunt, irato, quod incustoditum fuisset armentum, ut nonnulli aestimant, consulto eos reliquente, ut aram suam atque aedem ab incur­sionibus tuerentur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 27:2)
Cum iratus esse P. Clodius D. Laberio diceretur, quod ei mimum petenti non dedisset:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VI. 6:1)
Post haec in novissimo, quod irati libenter faciunt, maledicit:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, II. 8:1)
Quorum qui maximus aevo Aruns incoluit desertae moenia Lucae, Fulminis edoctus motus, venasque calentes Fibrarum, et monitus volitantis in aere pennae, Monstra iubet primum, nullo quae semine discors Protulerat natura, rapi, sterilique nefandos Ex utero fetus infaustis urere flammis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:37)
Aspidas ut Pharias cauda sollertior hostis Ludit, et iratas incerta provocat umbra:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:5)
Bacchatur demens aliena per antrum Colla ferens, vittasque dei Phoebeaque serta Erectis discussa comis, per inania templi Ancipiti cervice rotat, spargitque vaganti Obstantes tripodas, magnoque exaestuat igne, Iratum te, Phoebe, ferens.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:43)
irato milite, Caesar, Pax erit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:43)
telumque irata receptum Impetit, et secum fugientem circuit hastam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:64)
Miratur Erichtho Has fatis licuisse moras, irataque morti Verberat immotum vivo serpente cadaver:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:52)
Cunctorum voces Romani maximus auctor Tullius eloquii, cuius sub iure togaque Pacificas saevus tremuit Catilina secures, Pertulit, iratus bellis, cum rostra forumque Optaret, passus tam longa silentia miles.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 1:26)

SEARCH

MENU NAVIGATION