라틴어 문장 검색

praeoccupatos iam ante ab Hannibale Gallorum animos esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 200:2)
Hannibal, quia revocare aut vi retinere eos anceps erat, ne ceterorum etiam feroces animi inritarentur, supra septem milia hominum domos remisit, quos et ipsos gravari militia senserat, Carpetanos quoque ab se dimissos simulans.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 231:1)
quidam congregatis ad ripam elephantis tradunt ferocissimum ex iis inritatum ab rectore suo, cum refugientem in aquam nantem sequeretur, traxisse gregem, ut quemque timentem altitudinem destitueret vadum, impetu ipso fluminis in alteram ripam rapiente.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 279:2)
quoque pronior esset in vitia sua, agitare eum atque inritare Poenus parat, et laeva relicto hoste insidias petens medio Etruriae agro praedatum profectus quantam maximam vastitatem potest caedibus incendiisque consuli procul ostendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 39:2)
inritat etiam de industria ducem Romanum, si forte accensum tot indignitatibus cladibusque sociorum detrahere ad aequum certamen possit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 148:2)
prima levis armatura Romanorum, praeoccupatum ex inferiore loco succedens tumulum, pulsa detrusaque terrorem in succedentem intulit equitem et ad signa legionum refugit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 350:1)
eo die commisso modico certamine atque inritatis animis in urbem Romani, Poeni in castra receperunt sese;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 600:1)
interfectores pars in forum ad multitudinem laetam libertate, pars Syracusas pergunt ad praeoccupanda Adranodori regiorumque aliorum consilia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 87:2)
et uti a consule omnia inpigre facta sunt ad praeoccupandam Nolam, ita Hannibal tempus terebat, bis iam ante nequiquam temptata re segnior ad credendum Nolanis factus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 169:1)
servitutis formidines indignitatesque homines expertos adversus notum malum inritatos esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 279:1)
et non ferme desunt irarum indulgentes ministri, qui avidos atque intemperantes suppliciorum animos ad sanguinem et caedes inritent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 327:1)
praeoccupati spem ullam nec occupantes periculi quicquam habebitis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 486:2)
inde passim discurritur et urbis captae modo fugaque et caedes omnia tenet nihilo remissiore militum ira quod turbam inermem caedebant quam si periculum par et ardor certaminis eos inritaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 497:1)
huius atrocitas poenae duarum nobilissimarum in Italia Graecarum civitatium animos inritavit cum publice, tum etiam singulos privatim, ut quisque tam foede interemptos aut propinquitate aut amicitia contingebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 107:1)
his inritati adhortationibus simulque taedio ferociae hostium cotidie instantium lacessentiumque acriter proelium ineunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 193:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION