라틴어 문장 검색

O rem miseram atque acerbam!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 48장 3:3)
sin ea crudelitas quae hoc tempore in re publica versata est vestros quoque animos - id quod fieri profecto non potest - duriores acerbioresque reddit, actum est, iudices;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 52장 1:4)
diem mihi, credo, dixerat, multam inrogarat, actionem perduellionis intenderat, et mihi videlicet in causa aut mala aut mea, non et praeclarissima et vestra, iudicium timendum fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 14장 1:6)
odium fuisse illius in hunc acerbissimum, nullum huius in illum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 19장 4:3)
quo quid miserius, quid acerbius, quid luctuosius vidimus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 33장 2:2)
nolite, obsecro vos, acerbiorem mihi pati reditum esse quam fuerit ille ipse discessus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 37장 3:5)
omnibus acerba res et misera videbatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 9장 3:1)
in hoc iudicio videtis agi de vi, videtis agi de hominibus armatis, videtis aedificiorum expugnationes, agri vastationes, hominum trucidationes, incendia, rapinas, sanguinem in iudicium venire, et miramini satis habuisse eos qui hoc iudicium dederunt id quaeri, utrum haec tam acerba, tam indigna, tam atrocia facta essent necne, non utrum iure facta an iniuria?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 18장 1:1)
nam quid homini potest turpius, quid viro miserius aut acerbius usu venire?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 15장 1:1)
cui magistri fiunt et domini constituuntur, qui qua lege et qua condicione pereat pronuntient, de quo homine praeconis vox praedicat et pretium conficit, huic acerbissimum vivo videntique funus indicitur, si funus id habendum est quo non amici conveniunt ad exsequias cohonestandas, sed bonorum emptores ut carnifices ad reliquias vitae lacerandas et distrahendas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 15장 2:3)
Putasne te posse de maximis acerbissimisque rebus, cum causam sociorum fortunasque provinciae, ius populi Romani, gravitatem iudici legumque susceperis, tot res tam gravis, tam varias voce, memoria, consilio, ingenio sustinere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 12장 1:2)
Putasne posse, id quod in eius modi reo maxime necessarium est, facere ut, quae ille libidinose, quae nefarie, quae crudeliter fecerit, ea aeque acerba et indigna videantur esse his qui audient atque illis visa sunt qui senserunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 12장 2:2)
atqui ab hoc acerbius exegit natura quod dederat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 92:8)
at illa sicut acerbissimam rem maeret:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 104:4)
Aut mo/rtem acerbam aut e/xili maesta/m fugam Aut se/mper aliquam mo/lem meditaba/r mali, Ut, si/ qua invecta di/ritas casu/ foret, Ne me i/nparatum cu/ra lacerare/t repens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 29:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION