라틴어 문장 검색

in has seruandae integritatis custodias nulla libido inrumpet.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam cum haberet formosam uxorem, peregre profectus est. in uiciniam mulieris peregrinus mercator commigrauit; ter illam appellauit de stupro adiectis pretiis; negauit illa. decessit mercator, testamento heredem omnibus bonis reliquit formosam et adiecit 3:13)
non ultra uos differam, quamuis non audierim frequenter, cum per totum annum quinquies sexiensue populo diceret, et ad secretas exercitationes non multi inrumperent quos tamen gratiae suae paenitebat.
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 1:2)
deinde irrumpit animum aliorum admiratio, et ad ea impetus factus est, uti mortalibus mos est ex magnis maiora cupiendi.
(세네카, 행복론, Liber III 13:3)
Ubi mors interclusit omnia et ad ferendam sententiam incorruptum iudicem misit, quaerimus dignissimos, quibus nostra tradamus, nec quicquam cura sanctiore componimus, quam quod ad nos non pertinet.
(세네카, 행복론, Liber IV 51:2)
ingentis spiritus res est, cum Orientem Occidentemque lustraveris animo, quo etiam remota et solitudinibus interclusa penetrantur, cum tot animalia, tantam copiam rerum, quas natura beatissime fundit, adspexeris, emittere hanc dei vocem :
(세네카, 행복론, Liber VII 19:1)
Omnis autem magnitudo doloris modum excedentis necesse est dilectum verborum eripiat, cum saepe vocem quoque ipsam intercludat.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 4:3)
subitum illo mare irrupit et Hesperium Siculo latus abscidit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 96:5)
numquam enim usque eo interclusa sunt omnia, ut nulli actioni locus honestae sit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 52:2)
Non elegit domum tyrannus - nec enim hoc illi uacabat - sed in eam quam potuit inrupit, cum ego in ea non essem.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Domus cum tyranno incensa.22)
Inrupit contumeliose tamquam in exulis domum.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Exul raptae pater.21)
irrupit intra tecta cum trepidus mea ensemque iugulo condidit saevum Nero.
(세네카, 옥타비아 11:10)
nec tantae Seston iuncturus Abydo Xerxes classis erat tumidas cum sterneret undas et pontum sub ponte daret, cum stagna superbo irrupit temerata gradu turmaeque frequentes Hellespontiaco persultavere profundo;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 186)
"Iactantia primum membra dedit nivibus, glaciemque inrumpere plantis iussit et attritas parvum ridere pruinas, surgentes animi Musis formantur et illo quo Cicerone tonas;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 78)
quique etiam iustos ad tempus surgere tecum iussisti cineres, cum tectis tempore longo inrupit festina salus infusaque raptim excussit tumulis solidatas vita favillas:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Euchariston ad Faustum Episcopum17)
Si possibile factu esset, ut te, dominum meum, vel aliquotiens aliquantulum convenirem, non undeunde quarumpiam personarum aut voluntates aut necessitates anquirerem, 2 quae 3 in rem debiti mei usui mihi esse possent, quippe revisionis potestas multis modis et miseris perinde causis intercluditur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Claudianus Sidonio Papae salutem 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION