라틴어 문장 검색

Nunc refractis pudoris et reverentiae claustris, omnia patent omnibus, nec inducuntur sed irrumpunt.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 4:1)
Quo tunc avunculus meus secundissimo invectus, complectitur trepidantem consolatur hortatur, utque timorem eius sua securitate leniret, deferri in balineum iubet;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 12:3)
Irrupit cubiculum meum mater;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 4:1)
Occursabant trepidantibus adhuc oculis mutata omnia altoque cinere tamquam nive obducta.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 18:4)
Delphinus occurrit, et nunc praecedere puerum nunc sequi nunc circumire, postremo subire deponere iterum subire, trepidantemque perferre primum in altum, mox flectit ad litus, redditque terrae et aequalibus.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 4:2)
nudos quatit ille lacertos, et trepidat nec, quo sustineatur, habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:68)
nec tamen inrumpo quo non licet ire, satisque est atria si nobis non patuisse negas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 712)
fortuna miserrima tuta est, nam timor eventus deterioris abest, qui rapitur spumante salo, sua brachia tendens porrigit ad spinas duraque saxa manus, accipitremque timens pennis trepidantibus ales audet ad humanos fessa venire sinus, nec se vicino dubitat committere tecto, quae fugit infestos territa cerva canes, da, precor, accessum lacrimis, mitissime, nostris, nec rigidam timidis vocibus obde forem, verbaque nostra favens Romana ad numina perfer, non tibi Tarpeio culta Tonante minus, mandatique mei legatus suscipe causam:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 217)
quid trepidas et adire times?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 160)
dixit et inrupit, factum dea rapta probavit pontificisque sui munere tuta fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권295)
Protinus inrupit venae peioris in aevum omne nefas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 17:3)
Talia quaerentes (sibi enim fore cetera curae) rex superum trepidare vetat subolemque priori dissimilem populo promittit origine mira.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 29:3)
sic agna lupum, sic cerva leonem, sic aquilam penna fugiunt trepidante columbae, hostes quaeque suos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 51:4)
Hanc quoque Phoebus amat, positaque in stipite dextra sentit adhuc trepidare novo sub cortice pectus conplexusque suis ramos, ut membra, lacertis oscula dat ligno:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 54:4)
medio est altissima caelo, unde mare et terras ipsi mihi saepe videre fit timor, et pavida trepidat formidine pectus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 8:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION